(navigation image)
Home American Libraries | Canadian Libraries | Universal Library | Community Texts | Project Gutenberg | Children's Library | Biodiversity Heritage Library | Additional Collections
Search: Advanced Search
Anonymous User (login or join us)
Upload
See other formats

Full text of "De M. Manilii Quae feruntur Astronomicon aetate [microform]"

MASTER NEGATIVE 

NO. 93-81331- 




MICROFILMED 1993 
COLUMBIA UNIVERSITY LIBRARIES/NEW YORK 



as part of the . „ 

"Foundations of Western Civilization Preservation Project 



Funded by the 
NATIONAL ENDOWMENT FOR THE HUMANITIES 



Reproductions niay not be made without permission from 

Columbia University Library 



^^^^^^^ 



COPYWGHT STATEWIENT 



The copyright law of the Unlted States - Title 17, Unlted 
States Code - concerns the maidng of photocopies or 
other reproductlons of copyrlghted materlal. " 

* 

Under certain conditions specified in the law, libraries and 
arciiives are autliorized to furnish a photocopy or other 
reproduction. One of these specified conditions isiihat the 
photocopy or other reproduction is not to be "used for any 
purpose other than private study, scholarship, or 
research." If a user makes a request for, or later uses, a 
photocopy or reproduction for purposes in excess of "fair 
use," that user may be liable for copyright inf ringement. 

This institution reserves the right to refuse to accept a 
copy order if , in its judgement, fulfillment of the order 
would involve violation of the copyrlght law. 



AUTHOR: 



FREIER 



f 




TITLE: 



DE M. MANILII QUAE 




PLACE: 




DA TE : 



1880 



Restrictions on Use: 



Master Negative # 



JDiS^2.^t^_ 



COLUMBIA UNIVERSITY LIBRARIES 
PRESERVATION DEPARTMENT 

BIBLIOGRAPHIC MICROFORM TARGET 



Original Material as Fiimed - Existing Bibliograpiuc Record 



l 



mmmi^-^r'^ 



m ■ | i n ii»<^pfjP||H|IBjl 



.«fi,pJiiiiMmMB 



37M3a 
DZ6 



Freier, Berthold, 1854- | j 

De M. lianilii quae feruntur Aijtronoiidcon aetate}| 

dissertatio inauguralis philologica quam... propo- j 

suit Bertholdus Freier... Gottingae, 1880. ' 

90 p. 22 cn. j 

Thesis, Gottingen. 



il8l8 



o 



IMAGE PLACEMENT: lA 



FILM SIZE: 



TECHNICAL MICROFORM DATA 
REDUCTION RATIO: 



W^ 



, ..^ IB HB 

DATE FILMED: ^ f ZT- T^ INITIALS.^ 

FILMEDBY: RESEARCH PUBLICATIONS. INC WOODBRIDGE. CT 




D 




Association ffor infforniation and Image Management 

1100 Wayne Avenue, Suite 1100 
Silver Spring. Maryland 20910 

301/587-8202 




4^' . 4p 







<- 
^ 




/. 



Centimeter 

12 3 4 



111 



liiiiliiiiliiiil 



''l'l'l i'T'TTiT'Ti'l' 



Inches 



I 



5 6 

iiiliiiiii 



7 8 

iiiliiiiliiiiliii 



9 

iiiilii 



u 



10 

L 



111! 



n 12 13 14 15 mm 

'|'|l'["''|"l'["l'|iil"i'lii"l" 



1.0 


1 = 

«* 1114.0 
B lils 

fcs. 

1.4 


2.2 


l.l 


2.0 
1.8 

1.6 


1.25 



#4] 




MfiNUFfiCTURED TG fillM STfiNDfiRDS 
BY fiPPLIED IMfiGE. INC. 




i 



WoV^ 



^* 




S\ 



o 



^we»- 



¥\^ 



.*? 



DE 
M. MA.]SriLII QTJA^E FERUNTtJR 




) 






l w 












DISSEETATIO IKAUGUBALIS 

PHILOLOGICA 

, QUAM 

AMPLISSIMO PHILOSOPHOEUM OEDINI 

IN 

ALMA LITERARUM UNIVERSITATE 
GEOEaiA AUGUSTA 

AD 

SUMMOS IN PHILOSOPHIA HONORES 

RITE CAPESSENDOS 

PROPOSUIT 

BERTHOLDUS FREIER 

HEOMARCHICUS. 



<*^*^ 



GOTTINGAE. 

ATVrTirT^nT.YYY 
t Ml.XJ\j\j\j 1 1 A A A » 



Arffumeiitiiiii. 



> 



Praefatio 

Caput I. De carminis inscriptione 

II. De electo .carminis patrono .... 

III. De Octaviano iam Divo 

IV. De aliis Tiberianae aetatis rebus, quae 
in Astrouomicis tanguntur .... 

V. De genere dicendi Mauiliano . . . . 
VI. De carminibus Astronomicon fere aequa- 

libus 

VII. De Manilio Germanici socio . . . . 



V 



V 



Conclusio 



tt 

tt 

tt 
tt 
tt 



1— 2. 

"o— 8. 

8—17. 

17—29. 

29—44. 

44 — 57. 

57—71. 
72—89. 
89—90. 



\i 



m 



V 



JP 



Ante quam vere criticam, quae valde quidem desideratur, 
literarum Graecarum et Romanarum historiam instituas, videtur 
hoc inprimis efficiendum, ut quem quisque veterum scriptorum 
in ordine temporum iocum obtinuit, is quam accuratissime de- 
finiatur. Quod ut fiat, necesse sane est viri docti singula re- 
ferant illorum opera ad certos annorum numeros. Videmus 
autem eam rem quoniam natura difficillima est ac mirabilem in 
modum saepe contorta, ne nunc quidem omnibus partibus adeo 
absolutam, ut de nullorum iam librorum aetate ambigi liceat. 
Adhuc enim, quamvis inde a renato antiquitatis studio quatuor 
fere saeculorum labor consumptus sit, tamen supersunt multi, 
qui quando primum in lucem prodierint, inter omnes parum 
constat. Si quis igitur ad inveniendos eorum annos aliquid 
auxilii afferet, spes est fore, ut non solum otio sibi concesso 
bene utatur verum etiam a studiorum sodalibus comiter acci- 
piatur. 

Hac consideratione adductus libellum audebam componere 
de poeta, quem vocant Manilium. Quoniam enim cum multi 
scriptores (memini autem Velleii et Curtii) tum iste Latinus, 
cuius nomine Astronomicon libros V homines docti e biblio- 
thecis edere consueverunt, saeculis post mortem omnibus pau- 
corum fuit, quae est de eius aetate quaestio, hanc nondum de- 
bemus ad eum finem perductam putare, ut quiddam certi nec 
ambigui in medium proferatur. E contrario reperiuntur, qui 
paene desperent aliquando ita, ut est in votis investigatorum 
antiquitatis, interrogantibus posse responderi. — Sed operae 
sane pretium est vel maxime arduam rem identidem tractare, 
modo vetus quaedam, quae de ea habetur, sententia novis ar- 



^ 



— 2 — 

gumentis certior fiat ac stabiliatur. Cuius rei occasionem nan- 
ctus quandoquidem talem qualem significavi molem subire me 
iuvat, iam et ipse quaecumque viri docti de Manilii aevo usque 
ad hunc diem iudicavere, in utramque partem disputabo idque 
ita, ut alia gravissimis rationibus probata teneam alia deteriore 
nota signata a re disceptanda in aeternum repellam. — Deinde 
si quid novi ac memorabilis forte nobis obtigerit, id aptissimo 
quoque loco ad peritiores arbitros deferam. Videlicet erit 
magna quaestio etiam de iis hominibus, qui Manilii vel aucto- 
res vel familiares vel assecutores fuisse putandi sunt, si qui- 
dem his cognitis ipse inter certos annorum terminos includetur. 

Quibus praemissis restat, ut qui viri docti haud mediocri 
opera me adiuverint, paucis ostendam. Sunt igitur inprimis: 

Josephus Scaliger, qui ante hos CCC annos Parisiis 
Astronomicon libros edidit ornatos commentario, ut solet scri- 

bere, satis amplo; 

Ricardus Bentleius, qui curante Londini a. 1739 ne- 
pote carminis contextum recensitum cum praefatione parvula 

posteris reliquit; 

CarolusLachmannus, cuius inter observationes criticas 

Gottingae a. 1815 scriptas caput I de Manilii aetate habetur 

(v. Kl. Schriften z. klass. Philol. pag. 42 seq.); 

Fridericus Jacobus, qui de eadem re et in program- 
mate Lubecensi a. 1832 et in praefatione suae Manilii editioni 
a. 1849 adiecta pluribus disseruit; 

Rudolphus Merkelius, a quo prolatas de poeta argu- 
tas sententias in prolusione ad Ovidii Ibin Berolini a. 1837 
(v. Ovid. Trist. p. 393—406) facta legimus. 

Praeter hos si qui de indaganda Manilii aetate bene me- 
riti sunt, eos ubicunque decet iustis laudibus eiferam. 

lam vides tantis cum viris mihi fore certamen, in quantos 
summam tantum verecundiam meam iuvenis existimantis esse 
oporteat. Fortiter tamen ad propositam rem aggrediamurl 



V 



1 



i 

i 






Caput X 
De carmiiiis inscriptione. 

Hinc disserendi initium ut sumamus, auctoritate eommo- 
vemur Bentleii, quippe qui nepote teste primum ex ipso operis 
titulo abunde statuerit liquere auctorem tempore Augusti fuisse. 
Atque eo accuratius et exponenda ea res et diiudicanda vide- 
tur, quo longius de ea alii dissentiunt. 

Accidit enim M. Manilio, ut a nuUo antiquitatis neque 
poeta neque oratore neque grammatico unquam in partes 
vocatus sit.*) Extemplo igitur exsistit quaestio, qua aetate 
ipse floruerit. Neque vero eius facilis erit et prompta re- 
sponsio: quoniam testis, quem posteriorum temporum unicum 
habemus, Gerbertus pontifex saeculo p. Chr. decimo ab amieo 
M. Manilii libros de astrologia petens in epistola nullis 
prorsus quis poeta fuerit quandove vixerit verbis docuit,^) 
facere non possumus, quin illarum rerum indicia e libris 
manu scriptis eruamus. 

Quid autem proficiemus, si monente Bentleii nepote car- 
minis inscriptioness) collegerimus colleetasque contule- 
rimus? Hoc si quaeras, libere fatendum est primum apparere 
ne nomen quidem poetae posse stare. Etenim codex, qui ce- 
teros vetustate sine dubio superat, nullum a prima manu habet 
nomen, ab altera demum saec. XY. additum: Malius poeta. 
At in recentioribus, qui eiusdem fere aetatis (i. e. saec. XV.) 
omnes sunt, aliis carmen traditur esse Arati philosophi aliis 



t) Merk. Prol. p. 400. 2) Fabricii bibl. Lat. I, p. 499 ed. Er- 
neeti. 8) Cfr. Jac. praef. p. V.— XH. 



-^ 4 — 

sive Mallii EQYOM sive Mallii poetae illustris sive boeni 
sive Malii sive Manlii poetae clarissimi sive Manilii sive 
Manilii Boeni. — Qua e* nominum serie etiam si legitime 
Aratum ut alicuius fraude introductum movimus, talia tamen 
restant, qualia non a librariis solis verum a scriptoribus ipsis 
permixta videntur. Ergo quid est cur Mallio, qui in exem- 
plari diligentissime scripto reperitur, sive Manlio Manilium 
praeferamus? Laudaverit quispiam huius auctorem Grerbertum 
pontificem, sed nulla probabit ratione eum verum poetae nomen 
nec iam falsum memoria tenuisse. 

Nec solae nominis literae vacillant, sed etiam quem ad 
modum Aratus sic Manilius legentis cuiusdam arbitratu ad 
honorem auctoris Astronomicon videtur adscendisse. Hanc 
labimur ad opinionem necessario, ut primum sumus recor- 
dati nuUam omnino inscriptionem carminis fuisse in codice 
longe vetustissimo Gemblacensi. Quem qui ultimus inspexit 
Theodorus Oehler,*) non ad persuadendum apte demonstravit, 
sed credidit tantum ibi titulum aliquo casu periisse. Adeo 
hoc a natura libri abhorret. Nam si qua ante carminis 
principium de poeta verba fuissent, haec in iis quoque, qui 
primum subsequuntur, libris a librario suae artis peritissimo 
opportuno loco appicta reperiremus. Cuius rei ne minima 
quidem apparent vestigia. Quid autem aptius excogitatur 
quam eum, qui a scribendis codicibus erat, usum esse Astro- 
nomicon exemplo, in quo titulus iam non fuit residuus? Inde 
facillime sane intellegitur, cur inscriptione Gemblacensis vacet. 
Deinde nullam aliam video causam subesse, quod ii libri, 
qui cum illo nulla parte cohaerent, velut Lipsiensis et Bruxel- 
lensis, nomen Arati tanquam auctoris tradunt. Hoc nomen 
aliquem tenebrionem invenisse ex similitudine, quam esse 
meminerat Astronomicis cum Phaenomenis Solensis, cum plane 
appareat, cur tandem tam inepte ille finxisset, si in exemplo 
iam certum nomen habuisset? — Denique ceteri quoque codices, 
quibus hoc literis quibusdam depravatum quidem sed Manilio 



4) Cfr. Jac. praef. p. VII. VHI. 



! 





- 5 .- 

simile continetur, fluxisse putandi sunt ex archetypo non 
inscripto. Quam ad rem demonstrandum commodissimum est, 
quod isti supra prooemium libri I. iudicant carmen missum 
esse ad Augustum principem. Namque in hanc tituli partem 
priorem cadit maxima commenti suspicio. 

Quisquis enim haud omnino rerum Romanarum imperitus 
primos carminis versus perlustraverit, neglectis reliquis ultro 
in eam veniet opinionem, ut de Octaviano verba fieri credat, 
neque ulla dedita opera carminis si desiderabit titulum ita 
supplere poterit, ut inscribat sive ut est in Vossiano I: 
„ad Caesarem Augustum" sive ad exemplura Vaticani (n. 3089) 
„ad Octavianum Augustum". — At quae fieri potuerunt, ea re 
vera facta esse optime mea quidem sententia cognoscitur ex 
titulo Vossiani II, cuius summa nunc est fides et auctoritas. 
Is constat his verbis: „M. Mallii EQVOM astronomicon 
divo oct. quirino augQ prooemium lib. pr." Quis 
tandem poeta sana mente usus eum, ad quem carmina sua 
daturus erat, iam in prima pagina tot cognominibus iisque 
miro modo consertis unquam cumulavit? Immo aurea quidem 
Augusti aetate nemo sane scriptor opera sua dedicavit Divo 
Octaviano Quirino Augusto. Talis nominum congeries nescio 
an multo melius conveniat temporibus quae dicuntur Byzan- 
tinis. Quin etiam hoc sine ulla dubitatione pro vero affirma- 
verim ab homine quodam satis inepto, qui Astronomicis operam 
dabat, consutum esse illum indicem ex iis nominibus, quae in 
versibus libri I., 7. 8. 800. 801 exstant: 

„Ta Caesar, patriae princepsqne paterque, 
Qui regis augustis parentem legibus orbem. 
. . regit Augustus socio per signa Tonante. 
Cernit et in coetu Divum magnumque Quirinum." 

Id quidem profecto mirum non est, quod aliquis astrologus, 
Firmicorum instar, ea nomina, quae de Caesare et Romulo 
nuncupata a poeta sunt, contulit in Octavianum, quem unnm 
Caesarem Augustum cognominari posse putaret, fortasse ne 
hoc quidem oblitus, illi saepe cognomen Divi ab Ovidio, a 
Vergilio semel (Georg. III, 27) Quirini indi. Nec hominem 



i 



\ 



— 6 — 

Byzantinum praesertim literatum dedecet ea cognomina, quibus 
in carmine ipso ad celebrandum principem uti poetae liceat, 
etiam inscriptioni illius inseruisse, tanquam si iam mortuus 
atque inter superos receptus Augustus astronomico carmine a 
Manilio donatus esset^). 

Quod si recte posuimus Octavianum poetae patronum ex 
nescio cuius lectoris capite ortum esse eodem modo, quo quis Ger- 
manicum Aratea ad Augustum mittentem fecit®), nullo, ut opinor, 
passu a veritate Bentleio duce aberramus, cum Manilium et ipsum 
inde originem ducere sentimus. Fingamus enim animo ab eodem 
homine, qui quidem Octaviani nomen coniectando assecutus esset, 
astrologum huius principis aequalem esse quaesitum atque ali- 
quando apud Plinium in Naturali Historia''') ei opportune oblatum 
Manlium sive Manilium, qui pilam Augusti obelisco imposuisse 
narratur, numquid eum impedivit, quominus hunc mathematicum 
inter poetas referret relatumque Astronomicon auctorem esse in 
volumine suo adderet? Cuius modi nihil prorsus fuisse ubi pri- 
mum cognovi, quin huius nomen carmini prius praescriptum 
esset, tanta inscriptionum unius operis diversitate equidem vix 
dubitabam ac ceteros quoque sperabam in meam sententiam 
sua sponte discessuros, si quidem constat Manilium poetam et 
qui a Plinio memoratur Manilium mathematicum olim esse 
commutatos. Habemus profecto in codice Laurentiano infra 
carmen mathematici illius vitam, quae superest in naturali 
historia, breviter explanatam^). — 

Denique quod in codicum huius generis titulis legimus 
„Astronomicon", hoc vocabulum poetae deberi ante omnia 



\ 



5) Hoc vitium nihil habet excusationis, licet verba, quae sunt 
oct. quirlno, perperam scripta esse pro Octaviano facere malis. ^) cfr. 
Breys. Germ. Arat. praef p. XXV. ?) Plin. N. H. 36, 10. 8) Noli 
credere ullo modo fugere me potuisse, in ipsius quoque mathematici 
nomine codices pariter atque Astronomicon auctoris vacillare. Sed 
haec res non*est ea, qua opinio mea in cassum redigatur. Byzanti- 
num enim illum, quem posui, nescio an sat credibile sit Manilii nec 
Facundi Novii, quod est in optimo codice, nomen apud PHnium in- 
venisse. 



;) 



\ 



} 



; 



/ 

ri 



— 7 — 

nego. Quo mehercle commodius, deficiente carminis indice, nihil 
inscribi potuit. Etenim quoniam omnes fcre didactici Graecis 
verbis carmina inscripserunt, velut Bucolica, Georgica, Cynege- 
tica, si quis omnino titulum quaerebat, hunc ad optimum exem- 
plum conformare ei licuit. — Sic con(iuisitis undique vocabulis 
inscriptio in uno exemplo semel facta inde, ut puto, in apo- 
grapha alia integra alia libero librariorum arbitrio variata iam 
multo ante Gerbertum, qui pontifex maximus Silvester II. cogno- 
minatus a. 1003 obiit, translata fuit. 

Quae cuncta ut paucis comi)rehendam , statuendum esse 
existimo primum Astronomicon libros aliquo casu inscriptione 
deleta in manus posterorum pervenisse, deinde alios archetypon 
in sua exemplaria sine ullo titulo, ut erat, transcripsisse, alios 
defectum resafcientes Arati nomen parum diligenti coniectura 
inventum ultro addidisse, alios eadem via, maiore autem do- 
ctrina carmen nomine primum Octaviani, post Manilii oruavisse 
Plinio auctore. — Hoc quideni rationis auxilio, quicunque in 
tot inscriptionum discriminibus haeserunt, inde celerius opi- 
nione expediuntur. Simile quiddam iam placuit Bentleio, 
quippe qui iudicasse dicatur: „Sibi quisque ad libitum poetae 
auonymo affinxit" ac subseusisse Manilii nomcn desumptum ex 
Plinio. Neque vero ullam animadverto rationem, quae coegerit 
summum virum et poetae nomini fideni denegare et reliquis 
tituli verbis habere. Quare equidem mihi persuadere non 
potui illius sententiam recte explicatam esse a nepote, cum 
totum titulum ne flocci quidem esse negaret. 

Quo concesso si quis ratione et consilio aget, desinet 
apud alios scriptores eum Manilium pervestigare, a quo Astro- 
nomica composita esse credamus, sive inter eos») versari, qui 
Manlium paulo post bellum Punicum III Romae astrologiam 
condentem tanquam proavum illius ante oculos ponant. Quo- 
nam enim nomine auctor vocatus sit, plane ignoramus. Ta- 
men quod iam ei Manilio nomen indere pergam, hoc idcirco 
tantum faciam, ut quid sit mea de poeta anouymo sententia, 



9) Merk, Prol. p. 401. 



V 






— 8 — 

brevius dicam. Ac ne Octaviani quidem nomen (id quod 
postea quoque apparebit) ex inscriptione ad notandam car- 
minis aetatem abripere fas erit. Sunt enim ibi cuncta ingenio 
priorum lectorum ficta et commenticia. Hoc unum restat, 
in carminis ipsius corpore ut aetatis indicia haud velata 
quaerantur. 



\ 



(h 



Caput II. 
De electo earminis patrono. 

Yiri ab Antonio Molinio Matisconensi doctissimi, in- 
primis ii, quos iam supra dixi, quam futiles essent carminis 
inscriptiones cum haud dubie perspexissent, versus deinceps 
omnes arte critica temptantes eos coeperunt locos pervestigare, 
unde profecti poetam quasi per temporum spatia errantem ad 
certos aequales reducerent. Sed num quidquid volebant con- 
secuti fuerint, admodum videtur addubitandum. Longe enim 
inter se de carminis aetate dissident nec paene quidquam de 
singulorum librorum annis habent, quod hominibus talium rerum 
peritis probent. Scilicet Scaliger et Bentleius totum opus 
Augusto principe in formam nobis notam redactum esse 
existimant, Jacobus et Merkelius*) illo imperante incepta, 
confecta sub Tiberio Astronomica dicunt, Lachmannus solus 
quaecunque de his vetustatem pertulere, ea post Octaviani mor- 
tem scripta esse statuit, Quae sententiarum discrepantia cum ex 
diversa potissimum orta sit quorundam verborum interpre- 
tatione, horura continuationes constituendae concordiae causa 
denuo in quaestionem vocandae sunt nobis, ut cuius critici 
placitum melius sustentent diiudicemus. 

Ac primum quidem consideratione digni videntur ii versus, 
qui patronum ab Astronomicon auctore electum iudicant. 
Subsistamus igitur in prooemio libri I, quo poeta se velle 
pronunciat „sidera fati conscia" canere. 



; 



-i 



I) Merkel. rrol. p. 403. 4. 



— 9 — 

Ibi inde a versu 7 haec reperimus: 

„Hanc mihi tu, Caesar, patriae princepsque paterque, 
Qui repfis augastis parentem legibas orbem 
Concessumqae patri mandum deus ipee mereris, 
Das animum viresque facis ad tanta canenda". 

Sic Manilio eum, ad quem carmen suum missurus est, 
compellante facile accidit, ut cum voces Caesaris Augusti 
ad aures tuas perveniant, Octavianum agnoscere tibi videaris, 
cuius principis olim aliis et ipsis in mentem venisse iam 
supra demonstravi. 

Attamen modo paulo maiore diligentia in talem allocutio- 
nem inquisiveris, difficile non erit intellegere nihil prorsus in 
ea inesse, unde Octaviani quidem mentionem fieri appareat. 
Quoniam ii, qui huic ante Hadrianum in imperio successerant, 
nomina illa sibi vindicavere, horiim ratio si sola habenda est, 
nequaquam ex duodecim principibus cuilibet patroni partes 
dare prohibemur. — Neque vero ea in re ultra Hadriani aetatem 
progredi licet, quia hoc auctore sancitum est, ut iam non 
princeps ipse, cui orbis terrarum pareret, sed eius heres legi- 
timus Caesaris cognomine appellaretur. Quo facto ius quidem 
publicum imperii Romani convincit Manilium iam primo nostrae 
aerae saeculo vixisse. Sunt igitur in magno errore versati 
Gevartius eiusque similes, cum miro quodam dicendi genere, 
quo in carmiue usus esset, inducti poetam Theodosii Magni 
aetate Theodorum Manlium consulem fuisse sentirent. Tale 
quid ne diviuitas quidem principis laudata impedimento fuit, 
ne opinarentur! — At etiam plura in prooemio, de quo agimus, 
verba habentur nec ea magis ambigua, quam unde quid am- 
plius ad constituendos poetae annos redundet. Quoniam autem 
ceteri loci ita comparati videntur, ut hominibus doctis iam 
hoc unum liceat disceptare, ad Oetavianum an ad Tiberium 
poeta se convertat, — apparebit autem infra hoc rectissime 
agi — nos quidem ne frustra tempus operamve consumamus, 
statim istud anquirere in illa contentione debemus, utro de 
principe appellatio, quae exstat in carminis exordio, aptius 
accipiatur. 



V 



— 10 — 

Proinde versus, qiios supra attiili, inspiciamns accuratius 
singulos! 

His Octavianum quodam modo potuisse laudari equidem 
non is sum, qui negem : Caesar illum sibi pro filio adoptaverat, 
Munatius cognomine Augusti ornaverat, Agrippa censor senatus 
principem dixerat, populus patrem patriae salutaverat, neque 
Julii unius anima credebatur in caehim recepta esse, sed 
filius et ipse iam vivus et a poetis et a populo afficiebatur 
honore divino; denique hoc raonente multi ut Musis se dede- 
rent incitabantur. — Contra si Tiberii gratiam ab initio 
poetam sequi malumus, primo quidem adspectu nos illius res 
memoria tenentes offendit, quod appellatur „patriae princepsque 
paterque". Nam cum eum honores ut domini tanquam divinas 
occupationes ita principis et patris patriae detrectavisse 
definitis verbis constet,-) talibus alloqui vocibus minus fuisse 
commodum videtur. 

Quod quamquam videtur, tamen non est. Noli enim 
oblivisci, quamvis Tiberius nomina illa repudiaverit, teste 
Tacito ei et a senatu delata et a populo asseutationis causa 
saepius esse indita. An dubitamus Manilium inter cives prin- 
cipi adulaturos numerare? Xeque ulla res impedit, quin mores 
Tiberii negemus magis notos fuisse Manilio Astronomica 
incohanti quam Valerio Maximo,^) a quo ille sine metu „prin- 
ceps paterque noster" vocatus est. Deinde ipsum accepimus 
Tiberium quinto imperii anno cognomen principis ut sibi 
ingereretur permisisse. Itaque fac, a patre quidem patriae, ne 
tantopere commovearis, ut Merkelio^) assensus illum de Octa- 
viano accipiendum necessario esse existimes. — Quid? quod 
eidem viro docto, si poeta alterum principem celebrare versi- 
bus putandus sit, ne augustae quidem leges satis placent. 
Augusti, inquit, appellationem non dilexit Tiberius.5) Hoc 
recte admonetur, neque vero eius modi est, quo a Tiberio 



^l 



2) Cfr. Dio. 52, 41. 57, 8. — Suet. Tib. 26. — Ov. Fast. I, 67. 
714. 287. 701. 721 dux. 3) Val. Max. Tib. 5, 5, 3. *) Merk. Prol. p. 
403. 5) Suet. Tib. 17. 26. 



^\ 



— 11 — 

recedere cogamur. Narrat enim, quod Merkelius ipse addit, 
Suetonius omnino Augusti nomeu ab illo tanquam hereditarium 
epistolis ad reges ac dynastas missis esse praescriptum. In 
nummis quoque aureis plerunique Graecis id ipse excudendum 
curavit. Et ab OWdio^) aliquoties Augustus dicitur. — 
Denique a Tiberii consiliis ueutiquam abhorret, quod laudatur 

hoc versu: 

„Concessumque patri mundum deus ipse mereris". 
Etenim etiam si templa, ut tcstatur Suetonius, flamines sa- 
cerdotes decerni sibi prohil)uit, etiam statuas atque imagines 
nisi permittente se poni, permisitque ea sola condicione, ne 
inter simujacra deorum sed inter oruamenta aedium ponerentur, 
etiam si talem animum ipse nunquam mutavit — in Urbe 
tamen et in provinciis non modo ipsi verum etiam matri 
divinos honores tributos esse inter omnes constat.'^) Erat sane, 
ut ait Plinius, venustissimus referendi bene merentibus gratiam 
mos, ut talcs nuininibus adscribereut. Ceterum quandoquidem 
deum esse omnes i^atrem crediderunt, vel inde sacrorum lege 
filius et ipse etiam in\ itus fuit particeps divinitatis. Quam ob 
rem admirationi non est, (|uod in inscriptione quadam duo 
flamines commemoraiiror Tib. Caes. Augusti.^) 

Quae cum ita sint, hincnc quaestio nostra haud prospere 

cedet ? 

Iramo nobis quidera augustae leges nullo iam pacto 

probarentur, si ad Octaviauum pertiuerent. 

Cum veri certe sit simillinium eam adiectivi formani, quae 

est „augustus", derivari a nomiue Augusti, ita ut Augustae 

leges dicantur pro legibus Augusti aeque ac pax et domus Augusta 

apud Ovidium — quis est, ([ui nobis i>ersuadeat istud adiecti- 

vum eandeni vim habere quam .,sacrosanctus'' sive „inviolatus"? 

Sine errore igitur nomiiia Caesaris atque Augusti si inter 

legendum exaudivimus, mire profecto paeneque perverse con- 

firmavit poeta hanc scntentiam: „Tu, Caesar Octavianc, regis 



6) Faet. I, 531. Ex Ponto IV, 9, 70. ^) Tac. Ann. IV, 36-38 
Plin. N. H. n, 7, p. 106 Si. 8) Cfr. Ann. IV, 15. 



V 



orbem terrarum legibus Augusti". Sana autem et vere pulchra 
nascetur, si ante oculos scribentis Tiberium versantem co- 
gitatione flngemus. Qui quoniam reipublicae gubernacula 
prendens in acta Augusti iuravit ac postea dictitavit se omnia 
facta dictaque eius vice legis observare^), dubium non est, 
quin iterum imperio Komano Augusti leges imposuerit. Quin 
apud Tacitum^O) legitur: „Neque in acta sua iurari, quam- 
quam censente senatu, permisit." His cognitis potuitne poeta 
quidquam in Tiberii laudem melius proferre quam istum 
versum : 

„Ta, Caesar, patriae princepsque paterque, 
Qui regis Augustis parentem legibus orbem"? 

Nihilo secius tamen si quis Augustas leges ipsius Octa- 
viani esse agnoverit, ad Tiberium carmen missurum fuisse 
poetam certe ne propterea quidem negabit, quod edicta ab 
illo, non leges dari potuisse Merkelius (1. c p. 403) persuaserit, 
qui ipse diversas eas res confundere poetae esse concessit; 
neque enim ignorabit leges, quae iure publico dici solent, 
Julias. 

Denique versum: 

jjConcessumque patri mundum deus ipse mereris." 
ita interpretandum esse licet censeas, ut patrem Caesarem, Oc- 
tavianum deum intellegas, vix tamen rationem aliquam in- 
venias, qua ea, quae subsequuntur, pariter de hoc dicta esse 
arguas. Inde enim a I, 10 haec exstant: 

„Hunc mihi . . . 

„Das animum viresque facis ad tanta canenda; 
„Tam propriusque favet mundus scrutantibus ipsura 
„Et cupit aetherios per carmiua paudere census. 
„Hoc sub pace vocat." 

Canente igitur caelum stellasque earumque vires poeta, 
cives dulcedine pacis fruuntur. Post cladem Yarianam*) ante- 
quam Octavianus diem supremum obiisset, num unus fuit sine 
gravi bello annus? Immo accepta illa clade, quam Manilius 



V 



l 



^' 



i 






9) Tac. Ann. lU, 28. IV, 42. to) Ann. I, 72. *) Man. I, 899. 



— 13 — 

iam primo libro (v. 899) in memoriam reducit, secutae sunt 
expeditiones Tiberii Germanicae, unde post biennium ad 
triumphum non huius sed superioris Pannonici belli avocatus 
successorem „reliqua belli patraturum" habuit Germanicum. 
Itaque cum ante Augusti mortem pax ne in spe quidem 
fuerit neque convenerit, quod postea ostendam, ante proavos 
nostros a. U. 769 a Germanico pacatos, nullo pacto, nisi forte 
Manilium nimis credulum fuisse putas, fieri potuit, ut ad Oc- 
tavianum de otio et pace scriberetur. Potuit autem aliquot an- 
nis post ad Tiberium principem tale aliquid optimo iure dari. — 

Accedit aliud. Pax sola, etiam si totam per vitam rei 
publicae eam conservare principi maxime curae est, nescio an 
nulla parte sufficiat ad incitandum vatem, praesertim cum 
materiam eam, qua nulla asperior magisque ardua potest 
excogitari, quam diligentissime tractare in animum induxerit, 
sed illi adsit necesse est gratia hominis eius, qui res cae- 
lestes nec more vulgi rudis neglegat aut reformidet et tanto 
amore studioque amplectatur, ut quicunque illis una secum 
operam daturi sint, eos bene accipiat, collaudet, adiuvet 
Cuiusmodi res a poeta indicari versibus, quos quidem suprs 
interposui, apertum et manifestum est. Quod si quaeras, uter 
post cladem Varianam arti et poeticae et astrologicae favens 
auctoritate sua Manilium melius sustentare potuerit, Octavianus 
senex an Tiberius, plurimum sane Suetonius et Tacitus, vera- 
cissimi illi auctores, conferunt, ut alterum principem poetae 
applicare malimus vel potius debeamus. 

Suetonius") narrat mira quadam superstitione imbutum 
fuisse Octavianum, tonitrua et fulgura paulo infirmius expavisse; 
somnia neque sua neque aliena de se maxime per menses 
veris neglexisse; auspicia quaedam et omina pro certissimis 
observasse, motum ostentis timuisse quosdam dies, quin et 
bellorum omnium eventus et suam mortem praesensisse ac 
divinitatem; denique, quod nobis sane summum est, tantam 
Theogene auctore fiduciam fati habuisse, ut thema suum 



11) Oct. c. 90-95. 



— 14 — 

vulgaverit nummumque argenteum nota sideris Capricorni, 
quo natus est, percusserit.i^) — Porro apud Plinium*^) tra- 
ditum est „non multo post obitum patris Caesaris, cum 
Augustus ludos faceret Yeneri Genetrici, apparuisse terrificum 
magna ex parte sidus atque non leviter piatum, sed ab Oc- 
taviano admodum faustum et sibi ipsi natum indicatum; at 
vulgum credidisse, eo sidere significari Caesaris animam inter 
deorum immortalium numina receptam'^ Et Augustus illam 
stellam Juliam, teste Servio,^**) Caesaris statuis appouere con- 
suevit. — Quibus allatis testimoniis efficitur quidem, ut Oc- 
tavianum concedamus in rebus gerendis astrologorum ipsorum 
identidem consilio usum esse atque cognitionem caeli usque 
ad mortem magni fecisse. Sed tantum abest, ut Astronomica 
in illius spem gratiae scripta esse inde colligamus, ut Augustum 
negemus quamvis carmina recitantes amicos et benigne et 
patienter audiverit,*^) astronomicis carminibus fuisse oblectatum. 
Nam ne id quidem silendum est, principis huius post cladem 
Yarianam morositatem atque asperitatem^^) vix potuisse tolerari 
a poetis. Denique si tibi in mentem venerit casuum Labieni, 
Severi, Ovidii — scriptum esse ad ipsum Augustum quamvis 
rerum caelestium cognoscejidarum cupidum de adversissima 
pugna versum I, 905: 

„Saepe domi culpa est; nescimus credere caelo." 
etiam tunc tibi num poterit probari? 

Contra si quem Manilii patronum dignum anquiris, facere 
non possum quin Tiberium tibi unicum proponam. Etenim 
in hunc ab omni parte ea quidem bene quadrant, quae ex 
Astronomicon libro I ad principem referri possint. Maxime 
quae iude a versu 10 habentur: 

„Das animum viresque facis, ut non tantum iuvet signa 

et adversos stellarum noscere cursus, sed etiam impensius 

ipsa scire penitus magni mundi praecordia" 

12) Cfr. Tac. A. IV, 38. 13) n. H. II, §. 92. i^) Ad Aen. X, 816. 
Cfr. etiam a. A. IX, 47, deinde Herm. IX, p. 343, ubi Jordanus de 
templo Divi Julii disseruit. is) Suet. Oct. c. 89. i^) Senec. con- 
trov. n, 12, 12. 



4 



I 



#• — 15 — 

haec vera aliquando fuisse testantur et Suetonius et Tacitus 
in enarrandis Tiberii rebus. Reperies enim apud illum*'») in 
vita principis: „Circa deos ac religiones neglegentior; quippe 
addictus mathematicae persuasionisque plenus, cuncta fato 
cogi" — apud hunc in Annalibus YI, 20 talia fere: „Gal- 
bae consuli seram ac brevem potentiam significavit scientia 
Chaldaeorum artis, cuius apiscendae otium apud Rhodum, 
magistrum Thrasyllum habuit, peritiam eius expertus, cum 
imperium ipsi et futura sollerter patefaceret, (contemplans) 
genitalem horam . . diem . . annum . . positus siderum ac 
spatia . . . Quaeque dixerat, oracli vice accipiens eum inter 
intimos amicorum tenet." Qua ex narratiuncula operam de- 
disse astrologiae cognoscimus Tiberium etiam a. U. 786, 
aliundeis) apparet, astrologos qui dicebantur Chaldaeos a 
criminibus satis esse defensos. Yelut a. U. 769, quo, eum 
Libo Drusus rerum novarum reus causa cecidisset, facta sunt 
de mathematicis (i. e. astrologis) magisque Italia pellendis 
senatus consulta, princeps ipse amicos sic videtur servasse, ut 
coram deprecantibus ac „se artem desituros" promittentibus 
veniam daret.*^) Ubi taudem de Octaviano quidquam si- 
mile? 

Adde quod Tiberius ipse composuit et Latinum carmen 
lyricum et Graeca poemata, imitatus Euphorionem et Rhi- 
anum et Farthenium .... quapropter, ut ait Suetonius 
(T. c. 70) plerique eruditorum certatim ad eum multa de his 
ediderunt. 

Quae omnia complexi coniectura nonne eo ducimur, ut 
Tiberium persentiamus in astronomiae studiis adamasse Aratum 
Euclidem Hipparchum alios Alexandrinis quae vocant tem- 
poribus de illa arte bene meritos? Itaque siue ulla dubitatione 
confirmaverim inter eruditos illos, quos ad Tiberium opera 
misisse Suetonius memorat, cum Fedone „sidereo"20) et Ger- 



17) Tib. c. 69. Cfr. Tib. c. 14. Cfr. Man. H, 144. IV, 871. 
18) A. III, 22. ibid II, 27. 32. i^) Suet. Tib. 86. Cfr. Man. II, 
109. 110. 20) Ex Ponto IV, 16, 4. 



\ 



\ 



— 16 — 

manico Caesare fuisse et ipsum Astronomicon auctorem. 
Quotus euim quisque fuit hominum literatorum, quin mox in 
principis favorem speraret se venturum, si inter caeli side- 
rumque interpretes inprimis poetas versaretur? 

Denique a nullo principe nisi ab Augusti privigno constat 
diligentius ac religiosius, si bellum Germanicum hereditate ac- 
ceptum exceperis, pacis et otii tranquillitatem esse servatam. 
(Cfr. V. 13.) 

Quibus expositis iam non vereor, ne praefari Manilium 
ad Augustum posse existimes, cui mortuo idem, quod Caesari 
olim, caelum patuit. Neque enim aut Suetonii aut Taciti 
testimonia in nostra quidem causa sunt ea, quae Augusti 
auctoritatem tueantur. Paulatim vero neglectis ceteris ho- 
minibus doctis coeperis aliquid habere fidei Carolo Lach- 
manno Tiberium quasi carminis patronum defendenti ab alia parte. 

Ac ne hoc quidem agnoscere dubitabis ad filium potius 
ad patrem clam spectare, quae de Chaldaeis leguntur vs. 40 — 42: 

„Et natura dedit vires seque ipsa reclusit, 
Regales animos primum dignata movere 
Proxima tangentis rerum fastigia caelo." 

Namque sic videtur hoc loco poeta seusisse: reges fuisse, 
qui ad contemplandum caelum pervestigandumque primi oculos 
humo attollerent; regem esse eum, quo favente atque iuvante 
caeli natura tam aperta perspectaque constaret, ut eius vires 
numeris inclusas ad artem et praecepta revocare fas esset. In 
nullo profecto principum, qui usque ad Hadrianum floruerunt, 
quamvis Yelleium Suetonium Tacitum alios volveris, tantum 
rerum astrologicarum reperies amorem, quantum quidem Ti- 
berii fuisse accepimus. Ita ad illas res canendas ingenia 
incitans hic ipse factus est caelo maximus, quem esse posterius 
v. 386 obscure, ut opinor, significatur. 

Quis denique inter principes, nisi Octavianum respexeris, 
sanctius Fortunam deam venerandam sibi in regno fati 
putare potuit quam is, a quo aedem Fortis Fortunae in hortis 
Caesaris a. U. c. 770 exstructam esse Tacitus (A. II, 41.) 
memoriae prodit? In talem Tiberii opinionem nihil quadrat 



/\ 



\ 



( 






I 



— 17 — 

melins, quam quod Manilius in fine praefationis ad Caesarem 
datae exclamat v. 114: 

„Faveat magno Fortuna labori." 

Itaque ea ipsa re Tiberium et eum, qui illius cliens videtur, 
coniungere si tibi placet, iam quodam modo conicere potes eo 
anno, quem bis notavi, carminis condendi poetam fecisse initium. 
Etenim quamvis illis temporibus Fortuna teste Plinio (N. H.2, 7.) 
apud omnes in honore diviuo fuerit eaque de causa saepe iam 
a prioribus poetis invocata, tamen templum eius recens con- 
secratum poetae iuveni causa esse potuit, ut crebrius exspe- 
ctatione carmini deae mentionem interposuerit. 

Nihilo minus tamen ad Tiberium tum demum honorem 
patroni legitime transferre licebit, cum aliis locis mortuum 
scribente Manilio fuisse Octavianum plane ac definite con- 
firmavero. 



Caput III. 
De OctaTiano iam Divo. 

Ad hanc rem dcmonstrandam quaecunque idonea sunt 
quod subvehuntur e quatuor locis, in quibus et Scaliger 
magnopere ofi^endens tantum modo sententias inter se re- 
pugnantes dispexit neque Bentleius omnino artem interpretandi 
exercuisse videtur, at alii plerique Octavianum orbi terrarum 
imperantem reperire sibi visi sunt, — eo lucem plurimam 
minima sane face attulisse principis et solius Lachmanni esi^) 
Cuius cum nemo fere posteriorum vestigiis institerit, Manilium 
quasi iacturam fecisse ratus nihil antiquius habeo, quam ut 
summi viri iudicio longe omnium consideratissimo dignitatem 
auctoritatemque et restituam et pro viribus meis augeam. 

Proficisci autem lubet a parte obscuriore, nempe ab iis 
versibus, quibus poeta notia signa septentrionalibus peiora 
esse negat idque ita inde a I, 384: 



1) Cfir. opusc. min. I, p. 42—44. 



\ 



V 



it 



— 18 — 

„Cetera non cedunt; uno vincuntur in astro, 

Augustum sidus nostro quod contigit orbi: 

Caesar nunc terris, post caelo maximus auctor!" 

Ad haec verba adnotavit Merkelius in prolusione ad 
Ibin: „versus intellegendi sunt de stella Julia, Caesaris statuis 
apponi solita ab Augusto, quae ad ipsum quoque Augustum 
referenda videtur, si quidem ex augurali disciplina explicanda 
sit*S atque hanc rem defendit sine dubio recte versu Hora- 
tiano,2) unde lulium sidus Augusti ipsius quoque proprium 
fuisse iam alii collegerant. Nullum tamen videtur argumen- 
tum, quo ille utitur, ut verba, quae modo interposui, Maniliana 
pertinere ad Octavianum statuat: nihil prorsus interest, ut 
puto, is, cuius de astro mentio fit, Juliaene genti se accensuerit 
an aliis), sed quoniam Julium sidus Augustum quoque esse 
potuit, plus ad dirimendam causam et hic et alibi valet, quod 
quisquis Caesari in imperio successerat, Caesaris et Augusti 
cognomine ornatus fuit. Quod si quidem est, facile fieri po- 
tuit, ut vivente Octaviano sidus illud Julium, mortuo principe 
Augustum appellare astrologi consuescerent*). Vix autem, 
quamquam iam multo ante Horatius Vergilius Propertius 
Ovidius Julium sub Augustum depresserunt, quasi timuissent, 
ne illo magnifice celebrato huius laudes obscurarent, — vix, 
inquam, est credibile, nisi forte in „augustus" adiectivo vulga- 
ris sensus inest, poetam scripsisse „Augustum astrum caelo 
septentrionali contigisse", antequam Octaviani auima in cae- 
lum adscendisset. Ante hoc tempus mensis Augustus iuxta 
Julium, nec vero sidus Augustum vice sideris Julii esse potuit 
Itaque rectius quam principe de vivo, quem Merkelius aliique 
praeferunt, I, 384—386 adnuente Lachmanno accipiuntur de 
Divo. — Deinde nemo rerum Romanorum obstat scriptor, quo- 



4 



2) Cfr. Oreim Hor. Od. I, 12, 47. 3) Cfr. Dio. Cass. 55, 27. Ov. 
Fast. IV, 859. *) Animadverte quaeso nunquam Divi Julii memi- 
nisse acta ArvaUum ad cultum gentis Juliae pertinentia primumque, 
qui inter Divos commemoretur, Octavianum esse. Cfr. Henzeni act. 
fratr. Arval. p. 149. 



A 






10 

minus sidus omnium Augustorum fuisse dicamus civesque cre- 
didisse unius cuiusque animam eo evolare atque ut in terris 
sic in caelo principi principem succedere. Nam ut infra ia 
I, 799 est, „proles Julia descendit caelo caelumque replevit", 
atque auctore Ovidio Caesaris res gestae eum „in sidus ver- 
tere novum stellamque comantem*^ Quo posito nemo iam 
haerebit in versu extremo legens: 

„CaeBar nunc terris, post caelo maximus auctor", 
sed etsi ibi adulatio tam late patet, ut quemlibet principem 
attingat, tamen non ignorans, quantum in cognoscendis eaele- 
stibus rebus profecerit Tiberius, huius, quippe cui bene con- 
veniant omnia, memoriam redintegrabit hoc fere modo: In si- 
dere Augusto, cuius summa in caelo vis auctoritasque est, nunc 
regnat Octavianus, in orbe terrarum tu, Tiberi ; sed ut primum 
diem supremum obieris, post patrem summum caeli imperium 
obtinebis. 

Ceterum hoc loco animadvertas sis Manilium verbis ludere 
iisdem, quibus de Tiberio ipse quoque Ovidius in Fastis (I, 
608—616) Jovem invocans: 

,,Augeat imperium nostri ducis, augeat annoe'*. 
Jam vero in sidere Augusto animas Juliae gentis habi- 
tare atque inde principe Augusto totum caelum regere multo 
clarius apparet ex eo loco, unde Lachmannus quaestionis ini- 
tium sumpsit. Exstat autem inter versum I, 798 et 804, ubi 
quaenam res a fato in stellarum numinibus collocato apud 
Graecos et Romanos iam praeclare gestae sint sat copiose 
enarrans cum multa poeta scripsit tum haec: 

„Veneri8 ab origine proles 
Julia descendit caelo caelumque replevit, 
Quod regit Augustus socio per signa Tonante, 
Cernit et in coeto Divum magnumque Quirinum, 
Altius aetherei quam candet circulus orbis. 
IUa deum sedes, haec ilU proxima Divtim, 
Qui virtute sua similes vestigia tangunt". 

Quae verba iam Scaligero ceterisque, qui carmen ante 

mortem Augusti scriptum esse aliunde cognovisse sibi vide- 

bantur, maximum iniecerunt scrupulum. Quare, inquit ille, 

2* 



\ 



— 20 — 

dicit poeta caelum regi ab Aiignsto, in quod nondum relatus 
erat? Hoc mortuo Augusto melius conveniebat." 

Doctissimus ille vir utiuam scripsissit non „melius'^ sed 
omni ex parte soli defunctol Inde enim^ nisi forte omnes co- 
gitandi leges hoc loco non vigent, necesse est colligamus 
Augustum iam in caelestium domibus sedem constituisse. Kecte 
profecto negandum existimat caelum aliter posse ab illo regi; 
an dubitamus fidem habere illi versui, quem supra adscripsi: 
„Caesar nuuc terris» post caelo maximus auctor"? 

Deinde qui tandem fit, ut socius per signa Jovis Tonantis 
Octavianus appelletur, nisi liunc terrarum orbem alii guber- 
nandum reliquit? Quod argumentum ut frangeret, cum signa 
non imagines stellarum sed aquilas esse diceret, Merkelius tam 
longe a saluberrima uaturalis rationis via aberravit, ut eius 
vestigia sequi ridiculum videatur. Yellem ex eadem Fastorum 
parte, unde sacras aves petivit, simul deos caelo labentia 
signa tenentes (III, 115) arcessivissetl 

Tum Augustus, inquit poeta, cernit in coetu Divum mag- 

numque Quirinums). Est igitur ille non in terris, unde cae- 

lum contemplatur, sed eodem loco, quo abiisse Caesar et Ro- 

mulus creduntur. — At dicat Merkelius versu I, 914 vivum 

principem appellari rectorem Olympi. Cur vivum ? Immo bre- 

vitatem oratiouis, ut solet, affectans indicatpoeta: eum, quinunc 

quidem Tonantis instar (I, 918) caelo praeest, tum apud Ac- 

tium in mari esse petitum. Quam sententiam versibus V, 

53—54 sine dubio post mortem Augusti ita verbis mutare 

videtur, ut ponat: Tolle e sideribus Argo navem, non 

„Actiacosque sinus inter suspensus utrimque 
„Orbis et in ponto caeli fortuna natabit". 

Nimirum Augustum caeli fortunam vocare nemiui non li- 
cet, quandoquidem Caesare auctore eum ad destinandam fortu- 
nam in caelum adscendisse in opinione omnium est. Quin 
etiam verba poetae non repugnant, ne universam sententiam 



M 



5) Respicit poeta sine dubio cnltum Eomuli ab Octaviano redin- 
tegratum. Cfr. Eph. epigr. a. 1872 p. 240. 



\ 



I 



fl 



— 21 — 

» 

exprimant, referentibus nobis „suBpensum orbem" ad fortunam 
indeque audientibus: ^Fugna Actiaca de fortuna orbis et caeli, 
de salute totius mundi agetur". Itaque quocunque modo res 
se habet, nihil subest, cur Octavianum scribente Manilio vita 
in Urbe frui credamus. 

Denique quo pacto Caesar, Divus ille xat i^oxfyy caelum 
replevisse putandus est? Scilicet, ut ait Lachmannus, non eo, 
quod ipse solus deus faetus est, sed posteris suis itidem du- 
cendis in caelum. Non igitur poterat dici „replevit caelum", 
nisi unus saltem e progenie Caesarem ad superos subsecutus 
fuisset. Namque opinari sola Julii anima caelum expletum et 
eumulatum etiam in altiore sede (v. 802) fuisse nescio an ali- 
quanto ineptius sit. Certe semper locus patuerit ei, qui a Jove 
Optimo Maximo ad regenda sidera vocatus fuerit. 

Quae cum ita sint, poeta fingere existimandus est Octavia- 
num iam nanctum in caelo, quaecunque de terris a. U. 731 pro 
eo Jovem precatus erat Horatius (Od. I, 12): 

„micat inter omnes 
Julium sidus velut inter ignes 

Luna minoreB. 
Gentis humanae pater atque custos 
Orbe Saturno, tibi cura magni 
Caesaris fatis data: tu secundo 

Caesare regnes. 
Te minor latum reget aequus orbem, 
Tu gravi curru quaties Olympum, 
Tu parum castis inimica mittes 

Fulmina lucis."^) 

Pergo ad alium locum, ubi Octavianus iam Divus parum 
velatus sub oculis nostris aderit. Nunc enim iuspicienda vide- 
tur extrema pagina libri I. Quam mnltus est poeta in laudi- 
bus Augusti! Versu 913 commemorat, per patris vestigia pa- 



6) Hoc carmen Horatianum si quis comparaverit cum iis verbia, 
quae apud Manilium inde a I, 702 usque ad vs. 804 habentur, haud 
aegre sibi persuadebit multa astrologum a lyrico esse mutuatnm. Cfr. 
etiam Ov. Met. XV, 858 e. q. s. 



— 22 — 

trem Angustum apud Philippos vicisse, neque omittit mentionem 
pugnae Actiacae, quam Antonius navibus uxoris commisit, ad- 
iecit etiam bellum adversus S. Pompeium servis manumissis 
gestum. Tales autem res nonne gubernanti rem publicam Oc- 
taviano summo honori ductae sunt? Hoc quidem affirmandum 
est; sed viventi una res adversatur neque vincitur a nobis 
honeste: poeta heredem Caesaris iam vocat rectorem Olympi: 
Quae appellatio cum mortalem hominem, cui nihil paret nisi 
orbis terrarum, omnino non deceat, convenit per fas et per om- 
nes divinas atque humanas religiones principi, cui in deorum 
stellarumque numerum recepto caeli regnum concessum est. 
Nam, ut iam supra ad versum I, 386 exposui, eam novimus 
fuisse astrologorum ratiouem, ut nemo Caesar caelo maximus 
auctor esse potuerit nisi terris relictis. Quare ne hoc quidem 
retineor, quin Manilii animo Octavianum iam Divum obver- 
sari enunciem. (Cfr. p. 20). 

Atque etiam ii versus, quibus Astronomicon liber primus 
concluditur: 

„Sed satis hoc fatis faerit, iam bella quiescant 
Atque adamanteis discordia vincta catenis 
Aeternos habeat frenos in carcere clausa. 
Sit pater invictus patriae, sit Roma sub illo 
Cumque deum caelo dederit, non quaerat in orbe!" 

etiam ii versus, inquam, absentis principis sine dubio habent 
indicia. Primum enim cur cui carmen dicatum fuisse omnes 
fere praeter Lachmannum dicunt, tanquam tertia persona lau- 
datur? Equidem oportere arbitror poetam, ubi ad carminis 
patronum orationem vertit, directe alloqui, quod, ut exemplum 
dicam, Ovidius facit in Fastis de Germauico. Apud Manilium 
autem legimus vs. I, 800: regit Augustus I, 900: vicit A. I, 
925 de quo nunc quaestio est: sit pater invictus patriae, sit 
Eoma sub illo. Docet igitur ratio non Octaviani auribus inter 
canendum poetam blandiri. — Deinde memorata ante clade 
Yariana, cuius maculas ille et usque ad mortem vidit neque 
unquam eluere potuit, nullo modo tolerandum fuit, quod exstat: 

„Sit pater invictus patriae," 



1 




V ^ \ 



0!l 

^— AO """■ 

ad Octavianum si hoc dedisset. Nam quem ad modum versi- 

sibus libri I, 904. 905, qui sunt: 

,Nec mirere gi-aves rerumque hominumque ruinas: 
„Saepe domi culpa eet; nescimus credere caelo" 

seni illi verbis male tectis exprobravit, quod parum obtemperans 
praeceptis astrologorum tres legiones earumque ducem in per- 
niciem incurrere iussisset, sic in extremo eodem libro non sine 
irrisione, si ad eundem rediisset, a Fortuna precaretur, ut 
patrem patriae invictum populo Romano servare dignaretur. 
Hoc autem frigidum iocandi genus poetae animo omni tempore 
alienissimum fuisse plane intellegi licet. — Tum coram Augusto 
sententiam expressit parum aptam his verbis: „Sit Roma sub 
illol" Quis tandem fuit, qui post a. U. 762 vel timuerit, ne 
Octavianus pater patriae esse desineret, vel eum ex altissimo 
dignitatis gradu praecipitare ausus sit? Neminem unum equi- 
dem adhuc vidi apud historicos. 

Itaque iam non agnosco eam verborum ambiguitatem, ut 
haec de Augusto vivente et Tiberio dici unice convenire Mer- 
kelio concedam, ac Lachmannus ipse parum me delectat, cum 
sic ratiocinatur: „Velle8 de Augusto accipere, nisi de huius 
obitu adderet ita, ut dolori indulgendum negaret. Haec enim 
tanto post Caesaris mortem intervallo scribi vix potuere, paulo 
post Augusti obitum potuere". Quaecunque enim clarissimus 
ille vir hoc loco posuit, ea inde assecutus est, quod cum con- 
iunctionem, quae est in versu 926, pro „postquam" usurpa- 
tam esse existimabat. Omnia igitur corruent, si iudicium id, 
quod factum est de cum coniunctionis potestate, falsum esse 
ostenderimus. Desunt autem argumenta, quibus illud tanquam 
certum ac fixum proponatur ita, ut voculam, quae est cum, pro 
„quotiens" accipi oportere per se ipsum pateat. Etenim ei 
quidem usque quaque ex ambiguis verbis animus sententiam sim- 
pliciorem sincerioremque anquirit, quippe quae maiorem habeat 
probabilitatem, hoc loco cum pertinere nego ad Octavianum 
sive Tiberium unum verbum, tum poetam velim tibi persuadeas 
prorsus generatim atque universe de servando principatu ver- 
sus fecisse. 



\ 



— 24 — 

Quid autem de ea re senserit si quaeritur, haec fere plu- 
ribus verbis explicanda videntur: „Equidem, inquit, precor, ut 
Fatum in civilibus bellis et clade Yariana acquiescat nec plura 
eiusmodi in mala rempublicam coniciat. Utinam devictis omnibus 
adversariis populus Romanus semper habeat principem, qui 
patris instar in pace et domi imperet! Utinam per omnia 
saecula talis principis sit in tutela neque in manibus eorum, 
qui novas res moliantur Atque ubi primum alterum patriae 
patrem vita cum moite commutata in uumero deorum colloca- 
vit, semper habeat alterum, qui eodem animo efficiat, ut is, 
cui in imperio successit, nulla parte desideretur vel requiratur". 
Quibus in seutentiis nisi quid artificiosius inventum aut sub- 
tilius dictum a me est, id unum petit poeta, ut civitati princi- 
patus simulque aurea quam vocant aetas sive Augustum saecu- 
lum permaneat. Atque hoc sua sponte cadit in vota, quae 
quidem fuerunt Octaviani et Tiberii temporibus omnium, velut 
Ovidii, cum scriberet in Fastis (lY, 857—862): 

„Urbs oritur ... 

Yictorem terris impositura pedem. 
CuDcta regas, et sis magno sub Caesare semper 

Saepe etiam pluris nominis huius habe: 
Et quotiens steteris domito sublimis in orbe, 

Omuia sint humeris inferiora tuis", 

nec non Tiberii, ut qui omnibus Augusti actis iureiurando ap- 
probatis pacis tantum operibus rempublicam munire maxime 
studuerit. 

Longe vero maximi ad persuadendum momenti et ponderis 
videtur esse, quod, si poetam plane in universum dixisse da- 
mus, statim verborum evanescit ambiguitas obscuritasque, unde 
quonam de principe haberentur omnibus adhuc exstitit dubi- 
tatio. Qua de causa affirmare pro vero audeo a fine libri I 
arcendam esse eam cogitationem, quae denuo carminis patro- 
num ante oculos ponat. Itaque et ipsius Jacobi magno in 
errore existimo sententiam esse, qui deum Augustum solum 
esse censeat atque imperii successorem terrestrem quaeri dicat 
neque dubitet, quin libro I finis prius impositus fuerit, quam 



tS 



V 



) 



V 






— 25 — 

Tiberius in spem successionis venisset aut expetitus fuisset a 
populo. Neque enim, ut puto, adesse vult Astronomicon auc- 
tor meros Augusti imperii heredes, sed, cum hi ne veniant 
periculum non sit, id inprimis rogat, ne patriae patres desint."») 
Rogat autem ita, ut Octavianum tanquam praesentem adspi- 
cere non possit. Inde consequens est, ut Astronomica non 
huic dedicata fuerint, atque colligitur necessario, ut aliunde, 
abisse iam eum ad Divos. 

A^a-um tamen superesse in libro lY testimonium de vi- 
vente certissimum sunt, qui dicant. Inquiramus iam in hunc 
locum (vv. 933—935), quo Lachmanni senteutiam, quam nostram 
esse volumus, splendide repelli putant: 

„Ne dubites homini divinoB credere visus: 

iam facit ipse deos mittitque ad sidera numen, 

Maius et Augusto crescet sub principe caelum" 

neve omittamus, quae adnotavit Jacobus ad versum extremum: 
„Quo finito hoc libro Augustum non excessisse e vita et inter 
deos relatum esse certum est et confirmatum". — Hoc qui tan- 
dem efficitur? lu epilogo huius libri,'quo illi versus coutinen- 
tur, poeta demonstrat „exemplum dei quemque esse in imagine 
parva" (v. 895) et caelo cognatum. Cuius rei varia congerit ar- 
gumenta, e quibus maximum in exitu ponit. Homo, inquit, 
iam facit ipse deos, est igitur deorum parens eaque re ipse 
deus, mittitque numina a se facta ad sidera; ita fit, ut in dies 
longius caeli fines proferantur praesertim principe Augusto. 
Cum his apte sine dubio comparantur ea, quae iam supra e 
libro I deprompsimus: 

» „Proles 
Julia descendit caelo caelnmque replevit** 

et: 

„Caesar nunc terris, poet caelo maximuB auctor'*. 

Agnoscis enim sententiarum consensum, qui est de legitima 
apotheosi Caesaris eiusque prognatorum. Cuius stirpis, ut fert 



1) Huc pertinet etiam, quod omnes principes cognomiue patris 
patriae iure publico appellati sunt. 



— 26 — 

opiuio populi Romani, summus fuit Octavianus crediturque, 
ut supra explicavi, uou modo vivus orbi terrarum feliciter im- 
perasse, verum etiam divus in Julium sive Augustum sidus 
elatus caelo praeesse. Qua de causa nulla prorsus ratio nos 
cogit versum 935 ita interpretari, ut Augustum inter mortales 
adhuc morari, postea autem sua ipsius anima caelum amplifi- 
caturum esse dicamus. Haud enim scio an nefas sit tantam 
poetae vim afferre, ut sub praepositioue suo iure eum usum esse 
cum Jacobo (p. 222) negemus. Qaam voculam licet mira varietate 
iocoaliarum protulerit, tamen quidadditaaliquapersonasignificet 
dubium non est, quoniam bene intelleguntur I, 925: sit Roma 
sub illo — lY, 23: Troia sub uno non eversa viro: nempe 
eodem pacto, quo apud Ovidium (Fast. IV, 857—862): sis 
magno sub Caesare semper. Constat igitur ab hac quidem 
parte, quod posuimus: crescet caelum imperante Augusto. Nec 
tamen spectante verbi forma ad futurum tempus possumus di- 
iudicare Octavlouus vivusne adhuc orbis terrarum an di^us 
caeli principatum obtineat. Yersus enim, qui postremo prae- 
cedit : • 

„Iam facit ipse deos mittitque ad sidera numen" 
ad utramque sententiam facile accommodatur: uam Augustus 
ipse fuit e numero eorum, qui deos fecisse feruntur, cum Cae- 
saris patris animam poscente senatu populoque inter numina 
rettulit ac fulgente per septem dies continuos stella crinita ad 
sidera misit, qua de re Ovidius edidit (Met. YIII, 818 — Fast. 
II, 143): 

„Ut deus accedat caelo templisque locetur, 
Tu (scil. Yenus) facies natusque suus" 

et 

„Caelestem fecit ille patrem". 

Nec, nisi aliunde aliquid lucis afieretur, in tenebris errare 
prius desinemus, quam neglecto poetarum iure deos numero 
tantopere presserimus, ut quis homo plures deos creaverit 
quaerere nos oporteat. Tum demum alius circumspiciendus 
erit, qui Augusto saeculo caelestium coetum auxisse tra- 
datur. 



\ 



') 



.1 



j 



/ 



\ 



.J0 ■- 



— 27 — 

Neque vero mortales divinis, ut ait poeta, visibus prae- 
ditos lustrare diutius opus erit: eum enim, quem in partes 
vocare volemus, iam deprehendit G. Y. Yossius deprehensum- 
que ostendit in libro, qui inscribitur de theologia gentili, po- 
nens cap. XII: apertum esse in fine libri lY ab Astronomicon 
auctore apotheosin Augusti per Tiberium factam indicari, 
eiusdemque ad hunc locum principis memoriam Lachmannus re- 
vocavit, cum in libello academico fateretur: „Homo facit deos 
et numina mittit ad caelum, nempe ea, quae I, 756 dicit dignata 
numina caelo. Possunt haec pluribus modis intellegi, sed 
optime, ni fallor, docemus Tiberium facere deos, de quo Yel- 
leius (II, 126) : „Sacravit parentem suum Caesar non imperio 
sed religione, non appellavit sed fecit deum".8) Scilicet 
Augustum Tiberius deum fecit eoque in caelo imperante cre- 
scit deorum numerus Tiberio caeterisque posteris olim caelitum 
coetui accessuris". 

Et haec quidem clarissimorum virorum opinio per se ipsa 
genere testimoniorum stat plane eodem, quo quae est de Oc- 
taviano quidem deorum creatore. Accedunt autem cum omni- 
bus, de quibus haec quaestio est, locis tum extremo in libro 
quarto aliquot subsidia, quibus iunctis altera opinio alteram 
superat. Quid? Tacitus, locupletissimus ille auctor, adepto 
caeli imperium Augusto nonne confirmare potest numinum 
indeque stellarum numerum crevisse? Quo tradente Tiberium 
a. U. 770 sacrarium toti genti Juliae dicavisse, quandoquidem 
nostra in quaestione astrologorum ratio plurimum valet, nostro 
iure colligimus non modo Caesaris Augustique, sed animas 
Juliorum omnium velut Lucii et Gaii, illius filiorum, quasi 
numina aeternis sideribus esse commendatas.») Yerum tamen 
Tiberium humanae divinitatis exemplum ante oculos poetae 
fuisse quod iudicamus, iis tantum morem gerimus, qui natura- 
lem numeri pluralis vim lY, 934 deleri nolint. 



8) Cfr. PliD. Paneg. c. 11. ») Ad haec nou sioe fructu compa- 
rautur ea, quae Henzenus in actis fratr. Arval. p. 148. 949 de con- 
Becratione imperatorum exposuit. 



^^ 



— 28 — 

At Lachmanno eiusque amicis ab alia parte nihil impedi- 
meuto est, quominus subveniamus. Sic enim ratiocinari nobis 
licet: si quartus quoque liber, ubi postrema Augusti mentio 
exstat, huic principi dedicatus fuit, in hoc autem quorundam 
aequalium, ut consentaneum est, themata reperiuntur, Octa- 
viani quoque thema, quod quidem ipse maximopere adamavit, 
suo loco habetur; si non habetur, eonsequens est, ut ille liber 
Octaviano iam non donatus sit; cuius rei si causa quaeritur, 
ea omnium facillime a natura oritur, quam supra aperuimus, 
cum diceremus aggrediente ad carmen scribendum Manilio 
Augustum iam Divorum socium vel potius auctorem fuisse. 
Itaque cum huuc Capricorni signo natum fuisse Suetonius 
(Oct. c. 94) in altera vita testetur et poeta ipse hoc versu, 
qui est II, 508, 509: 

„Quid enim mirabitur ille 
Mains, in Augusti feUx cum fulserit ortum?" 

— ut Capricorno vel sideribus cum eo coorieutibus tales par- 
tus attribuantur, qualibus quaedam cum Octaviano sit simili- 
todo, quis est, quin postulet? Atqui nihil eiusmodi invenitur 
Astronomicon neque in quarto (243—258) neque in quinto 
(396—449). An putas principem versari inter fabros, ferarum 
domitores, piscatores, carnifices, urinatores, eorum similes? 
Neque ea iu re ulla est auctoritas Merkelii, qui propter the- 
mata Tiberii et poetae ipsius mores Augusti quoque descriptoa 
se vidisse affirmat. Videlicet is cum Octavianum meuse Septem- 
bri primam lucem ads^exisse apud Suetonium legisset, emen- 
datam a Caesare temporum rationem parum accurate respiciens 
Librae partus cum Capricorni permutavit. — IS^usquam igitur, 
ut hoc iterum dicam, quo modo Augusti sors e sideribus de- 
penderet, demonstratum est in Astronomicis. 

Ergo quoniam nullo modo illius gratiam quaesitam a poeta 
esse apparet, ne extremo quidem loco facere possumus, quin 
Octavianum carminis patronum esse potuisse negemus. Sin 
autem Octavianus non fuit, fuit profecto is, qui illi in imperio 
successit. Eteuim, ut iam in fine alterius capitis posui, quae- 
cunque de hominibus rebusque ab iis gestis apud Manilium 



(1 



r:0- ' ■: 



OQ _., 

supersunt, ea ad aetatem unius Tiberii aptissime conveniunt. 
Quod quo manifestius reddam, antequam, qjiid sentiam de sin- 
gulorum librorum annie, aperiam, honoris Lachmanni causa 
etiam aliquamdiu testimonia proferre pergam. 



C a p 11 1 IV. 

De aliis Tiberianae aetatis rebus, quae in Astro- 

nomicis tanguntur. 

lam incido in mentionem cladis Varianae, de qua cnm 
infesta quaedam cometarum aliorumque ignium aethereorum 
omina enumerat, Manilius iude a I, 894 haec memoriae pro- 
didit: 

„Quin et bella canunt ignes subitosque tumultua 
Et clandestinis surgentia fraudibus arma 
Externas modo per gentes, — ut foedere rupto 
Cura fera ductorem rapuit Germania Varum 
Infecitque trium legionum sanguine campos. 
Arserunt toto passim minitantia mundo 
Lamina, et ipsa tulit bellum natura per ignes 
Opposuitque suas vires finemqne minata est; 
Nec mirere graves rerumque hominumque ruinas: 
Saepe domi culpa est; nescimns credere caelo.*' 

Sic lamentari potuisse per se ipsum patet eum solum, 
qui vel conquerentes maximopere cladem illam paene ex- 
itiabilem Romanos animo molliore audiverat vel potius ipse 
eius calamitatis arbiter fuerat. Dilucet enim singulas per 
literas recordatio tanti doloris, quanto cum omnes cives tum 
Augustum affectum esse ferunt, ut diem cladis quotannis 
maestum habuerit ac lugubrem.*) Nostro igitur iure etiam si 
omina infesta, quibus pernicies illa declinari potuerat, defi- 
ciente alio auctore plane ignoramus, ex querelis poetae con- 
cludimus vixisse eum atque etiam scripsisse, cum ignominia 



') Suet. Oct. c. 23. 



— 30 — 



— 31 — 



reipublicae allata in animis omnium inprimis Superstitiosorum 

haerebat. 

Neque vero ullo pacto indldem efficitur Astronomicon 
librum I iam a, U. 762 esse inceptum. Quid enim est proba- 
bilius verique similius quam infelicissimi ducis et amissarum 
aquilarum memoriam per continuos annos apud omnes viguisse, 
quoad recuperatis signis proavisque nostris pacatis Germanicus, 
Tiberii filius, honestissimam pacem confecisset?^) Errat igitur 
Merkelius, cum statuendum esse putat incohasse Manilium 
Astronomica ante annum Augusti emortualem. 

Cuius rei causam eo celerius extenuari, si qua omnino est, 
videmus, quo magis pacis a poeta (I, 13) laudatae meminimus. — 
Enim vero mentionem cladis Yarianae si Augusto imperante 
fecit poeta, etiam ad Augustum profecto Astronomica missurus 
fuisse putandus est. Id enim cogit prooemii natura. Atqui 
hunc in senectute nihil docui gravius tulisse quam casum 
Quintilii atque etiam minus pati potuisse talia convicia, 
qualia memoratis ominibus adiecta sunt. Quod quoniam 
E-omanorum nemo ignoravit, sequitur, Octavianum carmine 
delectare ut poeta noluerit. 

At ad Tiberium omni tempore licuit scribere: 

„Ne mirere graves rerumque hominumque ruinas 
Saepe domi culpa est; nescimus credere caelo!" 

Hic enim seditionis opprimendae causa in fines Ger- 
manorum missus extemplo animadverterat, ut ait Suetonius 
(Tib. c. 18) Yarianam cladem temeritate et neglegentia ducis 
accidisse, fortasse etiam consiliis Octaviani praeposteris; quae 
Tacitus (Ann. I, 55) videtur fatum vocare, adversam fortunam 
aliqua ex parte habuerat quod adsignaret, indeque ipse sic se 
gesserat, ut etiam tum Invicti cognomine dignus essei^) 
Neque vero unquam honestius memoria pugnae in saltu Teu- 
toburgensi commissae repetita est quam a. U. 770, quo 
ineunte pacatis omnibus infestissimis hostibus Germanicus 
Caesar triumphavit. Ac tum ipsum quantum ii, qui venturi 



2) Tac. Ann. I, 25. 43. 3) cfr. M. I, 925. p. 23. Suet. Tib. c. 17. 



) 



\ 



■ ijr^ 



iiiii,,.- ■ ''■•ii, 



\ 



fati quasi digitos observant, ad gerendas res valerent, probare 
certe mathematici potuere. 

Quid? quod eundem annum denotatum invenimus iis 
Manilii verbis, quae prima in hoc capite meis apposui: 

„Quin et bella canunt ignes subitosque tnmultus 
Et clandestinis surgentia fraudibus arma 
Exteruas modo per gentes . ." 

Inde enim, etiam si quis modo particulae eandem, qnae alias 
nunc voculae, vim esse ob etiam particulam v. 906 subse- 
quentem negaverit, est tamen observandum ad modum con- 
spirare poetam cum historico*), qui narrat nobis: a. U. 770 
turbatas esse complures nationes Orientis et bellum motum in 
Africa ac susceptas in se fraudes a ducibus Germanorum. 
Neque ita multo ante, ut scriptum est v. 906, „civilis etiam 
motus cognataque bella significari" potuerunt ignibus caele- 
stibus, Inciderunt enim in annum 769 et scelus Libonis Drusi 
res novas molientis et consilia Clementis servi „discordiis 
armisque civilibus rempublicam percellere" conantis, unde 
immanis non tam Tiberio quam civibus terror iniectus est.«) 
Quibus rebus quae fuere tum graviores? Ad quas refertur 
commodius versus I, 922: 

„Sed eatis hoc fatis fuerit, iam bella quiescant"? 

Atque etiam quaecunqne I, 893—95 significantur his verbis: 

„Funera cum facibue veniunt terrisque minantur . 
Ardentis sine fine rogos, cum mundus et ipsa 
Aegrotet natura euum sortita sepulcrum" 

acciderunt, auctore Tacito, eodem tempore. Nam: „duodeeim 
celebres, inquit ille, Asiae urbes conlapsae nocturno motu 
terrae: quo improvisior graviorque pestis fuit«) neque solitum 
in tali casu effugium subveniebat in aperta prorumpendi, 
quia diductis terris hauriebantur „effulsisse inter ruinam ignis** 
memorant. Asperrima in Sardianos lues plurimum in eosdem 
misericordiae traxit" (scilicet inprimis Tiberii). Quibus nun- 



*) Tac. Ann. II, 1—4. 42. ») ibid. c. 27. 32. 39. ^ cfr. Suet. 
Tib. c. 48. et Man. I, 880. 884, 



— 32 — 

ciatis quoniam omnibus satis literatis pestis Atlieniensis, qua 
Perlcles periit, in mentem venit, Manilius et ipse occasionem 
nauctus est canendi I, 881: corpora 

„Corripit exustis letalis flamma medullis 
Labentisque rapit populos totasque per urbes 
Publica succensis peraguutur fata sepulcris." 

lam vero eos, qui res a Tacito traditas meraoria custo- 
diunt, simul quando prima Astronomicis manus accesserit 
quaerentes valde delectabit ea legere verba, quae aute de- 
scriptionem pestilentiae sunt: 

„Nunquam futilibus excauduit iguibus aether 
Squalidaque effusi deplorant arva coloui 
Et steriles inter sulcos defessus arator 
Ad iuga maereutes cogit frustrata iuveucos." 

Neque enim secus atque ea, quae antea in nostrum usum 
converti, rebus anni Urbis 770 accommodantur: victus dico 
angustias, quae tum in nonnullis orbis terrarum partibus 
fuerunt. Certiores enim ille Annalium scriptor nos facit 
undique eo tempore venisse legatos provinciarum, qui de 
exactis vectigalibus gravioribus conquererentur : Syriam atque 
ludaeam, fessas oneribus, deminutionem tributi orasse; fru- 
ctibus Cappadocum levatum esse centesimae vectigal; alias 
quoque Asiae civitates levari tributis placuisse mittique ex 
senatu, qui praesentia spectaret refoveretque. Nec dubium 
esse potest, quiu talis pecuniae inopia orta fuerit niaxime ex 
sterilitate agrorum, quoniam poeta ipse Syriam (lY, 624) 
perustam esse testatur. Adde quod a. U. c. 768 continuis 
imbribus accidit ingens Tiberis inundatio eamque secuta est 
aedificiorum et hominum strages ac nimirum nescio quot in 
annos aratio deserta. Qua re miseriam rusticorum ut foris 
sic prope Romam cum animadvertere licuerit, querelas apud 
Tiberium frequentissime certe auditas nonne Manilius suis 
verbis repetere videtur? 

An probaturis hoc nobis opus est demonstrare singulas 
quas dixi a. U. 770 res caelestibus ominibus esse significatas ? 
Immo, hoc dignum mehercle est lucubratione anicularum sive 



• 1 
1 I 



) 



\, ^. 






^^^ * 



\ 



— 33 — 

capucini illius, quem Schiller apud Valenstenianos orationem 

habentem inducit; at nos, quippe qui superetitionibus obnoxii 

non simus, missis praesagiis decet acquiescere in eo, quod 

poetae verba veris a. 770 rebus perbene respondere ostendimus. 

Inde enim effectum est, ut suspicio ea, quam quidem de libro 

carminis I tanquam sub illum annum scripto semel atque 

iterum ac saepius movimus, non modo denuo exsistat verum 

etiam mirum in modum erescat, nec deest spes fore aliis rebus 

perspectis, ut etiam proprius accedat suspicio ad probabilitatem 

eamque pedetemtim consequatur. 

Transeo nunc ad thema Tiberii, quod in Astronomicis, 

dum Augustus iam Divus suo ioco in oblivione iacet, accu- 

ratius exspectatione descriptum exstat, Quod antequam quae- 

ramus, ad illum principem poscimus, ut quaedam pertineant 

ex iis, quae de partubus Seorpii ac Sagittarii ab astrologis 

eduntur; eteuim Xerouis filius teste Suetouio (Tib. c. 5) natus 

est a. d, XVI Kal. Dec. (a. U. 712), cui diei post emendatam 

a Caesare temporum rationem praefuerunt, cum equidem astro- 

nomiae parum peritus Mummseno (in chronol. Kom. p. 305 n.) 

fidem liabeam, extremae Scorpii partes iamque, nisi fallor, 

primae Sagittarii. lamque id, quod volumus, quaerentibus in 

propatulo est, si quidem aptissima sane ad dei^ingendam Tiberii 

sortem videutur ea, quae sunt a])ud Manilium in libro IV, 

553—565: 

„Scorpiu8 extremae cum toUet lumina caudae, 
Si quis erit Btellis tum Buffragantibus ortus, 
Urbibus augebit terras iunctisque iuveucis 
Moenia subcinctus curvo deecribet aratro, 
Aut sternet positas urbes, inque arva reducet 
Oppida et in domibus maturas reddet aristaa: 
Ta-ita erit et virtus et cum virtute potestas. 
Nec nou Arcitenens prima cam veste resurget, 
Pectora clara dabit bello magnisque triumphia 
Conspicuum patrias victorem ducit ad arces; 
Altaque uuuc statuet nunc idem moenia vertet. 
Sed nimium indulgens rebus Fortuna secundia 
Invidet in facie saevitque aeperrima fronti," 

Haec verba ut explicemus, demonstrare quanta bellica in 

3 



— 34 — 



— 35 — 



Tiberio virtus fuerit, omnibus-haud ignorantibus opus non 
est. Nec secus notae sunt constitutae eo auctore praecipue 
in nostris finibus coloniae. Hoc vero unum adnotandum est: 
etiam quaecunque poeta de saeviente Fortuna posuit, perbene 
ad faciem convenire Tiberii, quoniam ea de re Suetonius 
(Tib. c. 68) posteritati prodidit: „Colore erat candido, capillo 
pone occipitium submissiore, ut cervicem etiam obtegeret, 
quod gentile in illo videbatur; facie honesta: in qua 
tamen crebri et subiti tumores, cum praegrandibus oculis . . . 
Yaletudine prosperrima usus est, tempore quideni principatus 
paene tota prope illaesa." Eademque verba nobis quidem 
puto gravissima esse, utpote quibus talis res notetur, qualem 
post Tiberium aliorum quoque principum genitore Sagittario 
fuisse nesciamus. Namque in reliquis nihil prorsus inest, 
quod in solum Tiherium valeat, multis urbes condentibus 
delentibusve atque ex bellis triumphantibus. 

Itaque assentientem me non habet Jacobus, cum in pro- 
grammate Lubecensi (p. 7) Tiberium sic defendit, ut dicat: 
„In myriogenesi Nepae eas tantum, quas extrema cauda gi- 
gnat, naturas edocet IV, 553; idemque V, 340 unius Arae 
mentionem iniicit, quia utrumque astrum ad Tiberium per- 
tinebat . . . Cum autem maioribus laudibus eas genituras 
efferat, quam apud ullum scriptorem, qui de hac arte ege- 
runt, invenias, nonne proclive erit putare, ob Tiberium cele- 
brandum id esse factitatum? Neque minu« ad Tiberium re- 
spexisse aio, cum Nepam respectare ad Italiam doceat IV, 781.^' 
Ubi quam sententiam ultimam aperuit, ea non est ita con- 
formata, ut versu IV, 781 amorem patriae Tiberio ingenitum 
significari quasi a limine negem, sed ob ambiguitatem ver- 
borum, quae sunt: „Scorpius . . Italiae tamen respectat ad 
undas" ne id quidem videtur improba.bile poetam aequalium 
prorsus immemorem hoc ipso loco solis artis suae praeceptis 
obtemperare, proptereaque, ne iu argutias incidam, hunc locum 
praeterire malim. — Deinde cum ceteros versus, quos lacobus 
proposuit, ipse inspicies, sperans fore ut peculiares Tiberii 
mores ostendantur, frustra oculos intendes, ut plura quam 



. ,V ' 



] 






) 




\. 



fortitudinem vel sacerdotii honorem invenias. Non autem 
sufficiunt eae res ad insigniendum illum principem, atque etiam 
minus opportune de eo dicuntur, quae sunt a. V, 345 de Arae 
clientibus: 

„Qaid potius fingent ortus quam templa colentis 
Atque auctoratos in tertia (!) iura ministros 
Divorumque sacra venerantia oamina voce, 
Paene deos et qui possunt ventura videre" 

si quidem Suetonianum illud: „Circa deos et religiones ne- 
glegentior" de eodem valet. Et ne insigni quidem modo neque 
Scorpii neque Arae geniturae memorantur neque ea in re 
quidquam differt dicendi genere a narratione quae est de 
siderum partubus reliqua, njsi forte opinione praeiudicata audi- 
tur. Disseritur etiam pari verborum copia de primis Tauri 
sideribus, de capite Leonis, de prima veste Arcitenentis, de 
acumine caudae Capricorni. Quid igitur „maioris laudis" est 
in eo, quod poeta de extrema Scorpii cauda quaedam exponit? 
Qui tandem inde Tiberii recordatio nascitur? Nonne alius 
quoque cuiusdam dueis mores ad Nepam referri potuere? — 
Ara autem, a qua pontificem maximum, quem fuisse Tiberiun» 
constat, originem ducere Manilius nulio verbo docet, aliquanto 
difficilius accommodatur illi principi quam Arcturus, cuius 
sideris cum Sagittario simul coorientis dona in Y, 359— 3G4 
sic explicantur: 

„quo tempore natis 
Fortuua ipsa suos audet committere census, 
Regalis ut opes et sacra aeraria servent 
Regnantis sub rege suo rerumque ministri 
Tutelamque gerant populi domibusve regendis 
Praepositi curas alieno limine claudant." 

Quae verba legentibus statim venire possunt in mentem quaestura 
et praetura ceterique urbani magistratus, quos teste Suetonio 
(Tib. c. 9) Liviae filius et maturius incohavit et paene iunctim 
percucurrit; verum tamen hoc ipso loco, ut consuetudo fati- 
dicorum fert, omnia in ea obscuritate et dubitatione iacent, ut 
Tiberium praesentem non agnoscamus. Itaque lacobus quidem 



— 36 — 



Q7 



eum monstrare quamvis volebat non potuit. — Ceterum quo- 
niam in enumerandis siderum genituris omnibus orationis 
aequabilitati satis operae dedit et, quod equidem sciam, si 
exceperis Libram, de qua postea accuratius videbimus, ne unum 
quidem sidus ulla laude insignivit, quid est, cur poetam aliis 
scriptoribus») conferamus? An lacobus pervestigavit eum, 
cuius exemplum omnibus numeris exprimendum Astronomicon 
auctor sibi proposuit? Qua in re etiam 0. Gruppius frustra 
mihi videtur omnes nervos contendisse, cum nuperrime Var- 
ronis disciplinarum librum VI a Manilio versibus inclusum 
esse probare studeret.9) 

Quae etsi ita sunt, non tamen dubium existimo, quin Ti- 
berii thema in Astronomicon quarto illo quem ostendi loco 
supersit. Non est enim consentaneum Manilium, ut fatalem 
omnium rerum necessitatem in ignibus caelestibus sitam 
coargueret, ab aequalibus, quorum casus clarissima verae do- 
ctrinae exempla esse possint, ad priores discessisse. Atqui 
si iam (p. 9) constat, Augusto saeculo vixisse poetam, tum 
quidem nemo et faventibus Scorpione nec secus Sagittario cum 
Arcturo triumphavit et, saeviente non modo telo Arcitenentis 
verum etiam cauda Nepae Fortuna, facie laesus fuit praeter 
Tiberium. Ad hunc igitur referenda videntur, quaecunque 
sideribus illis astrologus attribuit. Ac quoniam Augustum in 
simili honore haberi non licet, profecto necesse est ut supra 
concludas quartum quidem Astronomicon librum compositum 
esse post mortuum Octavianum. 

Quo denuo probato me sequere sis in locum, quem in- 
primis Merkelius nec non lacobus frequentaverunt. Est enim 
eiusdem libri inde a vs. 763 compositus his verbis: 

„Virgine sub casta felix terraque marique 

Est Rhodos, hospitium recturi principis orbem 

Tumque domus vere Solis, cui tota sacrata est, 

Cum caperet lumen magni sub Caesare mundi." 

Hac in carminis parte,* ubi auctor orbem terrarum per 



8) Cfr. Germ. Arat. 393—413. ») Hermae voL XI, p. 235—39. 






/• 



^ 



'I 



sidera ;disposuit, homines docti obscuris versibus ita aliquid 
lucis afferre soknt, ut eum Caesarem, qui orbem terrarum 
Rhodi recturus fuisse solisque instar mundum illustrasse di- 
citur, Tiberium esse affirment: hunc enim iussu Augusti 
coactum inde ab a. U. 748 usque ad 755 in insula Phoebo 
sancta sedem obtinuisse. Quod si Manilii verba quid velint 
recte intellegunt, hinc efficitur, ut tum, cum Astronomicon 
librum IV ille composuit, Tiberium aliquando imperium a 
patre accepturum iam nemo ignoraverit. Quam ob rem sta- 
tuendum est, tractata esse themata quaeque cum eis cohaerent 
post annum 757, quo mortuis C. et L. Caesaribus rei pu- 
blicae causa Octavianus Liviae filium heredem fecerat. 

Primum autem lacobus minus recte sic*°) ratiocinatus est, 
ut talia, qualia de Rhodo apud Manilium leguntur, scribi 
potuisse negaret nisi multo postquam Tiberius cum patre in 
gratiam rediisset: „hoc esse, ait, inde consequens, quod 
Rhodius secessus illi diu invidiosissimus") cum aliqua laude 
commemoraretur; eo igitur tempore versus hac de re scriptos 
esse, cum gliscente adulatione neque cives puderet quovis 
mendacio demulcere principem nec obdurato ore Tiberius 
curaret, quam abiecto praeesset populo Romano". Btenim vix 
apud Suetonium vel apud Tacitum invenias nomen Rhodi 
ipsum Tiberio fuisse invisum; hoc autem variis locis^^) co- 
gnoscas graviter punitos esse eos, qui ludibrii causa exilii 
Rhodii memoriam revocaverant. At in gloriationem coram 
Tiberio eandem sexcenties per diem verti potuisse, hoc ita 
manifestum est, ut demonstratione non egeat, neque huius rei 
testem opus est ab Orco excitare Velleium, qui historiciis 
(II, 99) penes Tiberium Rhodi privatam fuisse maiestatem 
blande narret. Itaque, si quidem omni tempore Tiberio 
adulatores affuerunt, quot annis post Tiberii reditum Manilius 
Rhodum tanquam insulam hospitalem celebraverit, confitendum 
est nullo modo e IV, 764 cognosci. Ac vacillavit ita lacobus 



10) Progr. Lub. p. 6 et praef. p. 16. ") Saet. Tib. 10—13. 
12) Saet. Tib. 56. 59. 



— 38 — 

ipse, ut a. 1832: laudem illam post Octaviani mortem seriptam, 
a. 1846: impertiente eam poeta Tiberium in-imperio nondum 
successisse iisdem versibus demonstraret. — Cuius viri poste- 
rior opinio vanis argumentis sustentatur. Horum cardo cum 
in participio, quod est „recturus", solo versetur, nullo ne- 
gotio effringitur. Licet enim ea verbi forma optimo iure ita 
uti, ut significetur non is, qui haud ita multo post ad rem 
publicam accessurus est, sed is, cui Rhodi moranti iam fato 
destinatum est aliquando imperium submittere. Nam Rhodus 
nec scribente poeta est principi hospitium nec fuit antea re- 
genti, quod subsequente „tum" particula per se ipsum intel- 
legitur. Quare orationis brevitas a Manilio passim affectata 
commendat usum participii Futuri, in quo quae insit vis sup- 
pleta „olim" particula admodum apparet. — Deinde Jacobi 
verba: „Praesentis, credo, saeculi felicitatem laudaret (poeta), 
si iam imperium fuisset adeptus (Tiberius); sed in eius socie- 
tatem acceptum tum iam fuisse ex his verbis concludas" — 
quid velint equidem uon is sum, qui intellegam. Talia enim 
posuit proinde quasi praeter ceteras regiones Rhodus insula 
Tiberio continuae curae fuisset et diuturuum hospitium. — 
Item pergit hallucinari, ne quid gravius dicam, cum in pagina 
subsequenti scribit: „In libris primis non semel Tiberium tum 
in insula Rhodo latitantem Romanisque invisum carpsisse 
animadverto" idque ut probet, Capricornum Tiberii causa pro- 
num et tortum dici statuit. Quid enirn perversius excogitatur 
quam haec : „Sub Capricorno natus erat Tiberius, invisus urbi, 
cum primi hi libri scriberentur. Inde ambigue „tortum" (II, 
290) i. e. obscurum et dolosum hoc sidus nuncupat. Eodem 
refero, quod supra similiter alludens „pronum" (II, 253) eum 
iacere dicebat. In insula Rhodo tunc ille neglectus ab omni- 
bus latitabat." Q,uo tandem modo intra tredecim annos^^) 
Scorpius se vertit in Capricornum? Hoc signum Augusti fuit, 
non Tiberii.**) An cadit in Suetonium subito ac poetam 



I 



\ 

\ 






OQ 

errare? Quin etiam, ut ceteras ineptias merito silentio prae- 
teream, Jacobus eam in suspicionem venit, ut eladem Varia- 
nam ante secessum Rhodium accidisse opinari videatur. Non 
enim explicavit, duae illae sententiae, quae sunt altera (praef. 
p. 17): Primi libri scripti sunt Tiberio Rhodi exulante neque 
unquam ultimam manum experti" altera prius (p. 16) iudicata: 
Primum librum non diu post cladem Varianam finitum dicas." 
— quanam parte cohaererent. An libros II et III ante pri- 
mum a poeta putat esse confectos? Haec res inaudita foret 
in literarum Romanarum historia. An cladis mentionem plus 
lustro post incohata Astronomica quasi Calidam esse insertam? 
Hoc iudicandi nulla prorsus conceditur potestas. 

Itaque, ne multus siui, quod in carmine Tiberii exilium 
tactum esse conicimus, hoc iis tantum versibus, qui in libro IV 
de Rhodi felicitate habentur, possumus quodammodo probare. 
Quanquam quid dico probare? Nonne illo principe alios quo- 
que, qui et ipsi aliquaudo reeturi orbem terrarum erant, insula 
Virgini obnoxia liberali hospitio accipit? Unum quidem inter 
omnes constat apud Rhodios versatum esse maiore honore 
quam maestum ilhim Liviae filium. Auctore enim Tacito Ger- 
manicum novimus suadente patre in Asiam proficiscentem, ut 
motum Orientem pacaret, cum navem in traiectu ad Rhodum 
appulisset, hoc loco aliquot dies animum remisisse. Alter 
autem, Claudius Nero, qui principatum adeptus libertatem 
Rhodiis ademptam reddidit, videtur eos adiisse, ut ad resti- 
tuendam Jovis colossum, qui terrae motu conciderat, pecunias 
afferret. Nam eius quasi alterius Solis in honorem ferunt 
Antiphilum Byzantinum epigramma conscripsisse, quod inscri- 
bitur: Ek TdSov tt]v v-^aov, fe N^pcuv h autj iiapeyfveTO M xov %o- 
Xoaa^Jv.W) Atque etiam, quod ad rem plurimum facit, illi de 
quibus agimus libri quarti versus ratione et morum et tempo- 
rum habita melius conveniunt Germanico quam Tiberio. Qua 
re perspecta (erit autem pluribus explicanda postea) illius 
relegati mentio, quae apud Manilium hominibus doctis adhuc 



13) Cfr. Progr. Lub. p. 7 et ed. p. 57 extr. ") Cfr. Germ. Arat. 
V. 558 et hDJ. diss. p. 28, 33. 



*5) Jac. progr. Lubec. p. 6. 



— 40 — 

satis certa visa est, adeo labefactatnr, ut tota qnae ibi posita 
est de vivo Augusto argumentatio corruat et ad nihilum re- 
digatur. 

Quod effecisse cum nunc quidem satis sit, labefactatam 
relinquamus, ut spectante Manilio Tiberium imperii guberna- 
culum tenere etiam aliunde exploremus. Restant enim non- 
nuUi loci, quos monstrare ac perlustrare ab huius capitis na- 
tura iam alienum non est. 

Primum duco ad IV, 936—237, quibus versibus iungere 
libuit Y, 706—707. Ubi de elephantis scripta haec vi- 
demus : 

jjCumque elephante loqui tantamque aptare loquendo 

Artibus humanis varia ad spectacula molem 

(Scil. Centauri partus delectat); 

llle (Ursae partus) elephanta premit dorsa stimulisque monebit 

Turpiter in tanto scandentem pondere funes." 

Quae verba si stant, quintum saltem probant Astronomicon 
librum compositum esse Tiberii aetate. Nam Suetonius in vita 
Galbae: „Honoribus ante legitimum tempus initis, inquit, 
praetor commissione ludorum Floralium novum spectaculi 
genus, elephantos funambulos, edidit". Hoc autem factum est, 
nisi omnis annorum ratio fallit, cum Galba diem obierit 
septuaginta duos annos natus a. U. 822, multo post mortem 
Octaviani. Sed fatendum est elephantos funambulos non ap- 
parere in carminis libris manu scriptis sed perductos esse a 
Bentleio, cui bestiae turpiter in tanto pondere cunctis ce- 
dentes parum (apud Manilium) probabiles visae erant, neque 
vero pariter ac Merkelio omnibus placuisse. Yelut Jacobus 
nullo reclamante Manilio sine dubio literis quibusdam a libra- 
riis fraudato elephantum punctis cedentem restituendum esse 
censuit. Qui cum poetae satisfacere celerius videatur quam 
funambulus non sine omni vi incedens, singulis artibus cetera- 
rum bestiarum (Y, 702 — 710) non enumeratis nescio an maio- 
rem Jacobo, qui elephantos fuuambulos prius comprobatos 
ipse misit, fidem habere debeam. Itaque uon iuraverim in 
verba eorum, qui in variis spectaculis lY, 237 etiam exercitia 



\ 



'h 




■ ] 
i 






-- 41 — 

schoenobatica fuisse pro vero affirmavere. Non tamen abest 
suspicio, quin Astronomicon auctor quondam in elephantis, ut- 
pote quos eximiis laudibus efferat, artem plane inauditam fue- 
rit admiratus. Quin etiam, quamvis emendationem Bentleianam 
tanquam violentam respuamus, concedendum est fieri potuisse, 
ut Manilius ante quam libros lY et Y componeret, nisi Romae, 
alias tamen elephantos per funes ingredientes spectaret. Ex- 
ponemus enim infra eum multum in itinere fuisse atque eo 
pervenisse, ubi bestiae illae nascuntur. Nullo tamen modo 
elephanti quonam anno a Manilio gloriam ceperint, nobis 
Y, 707, ut voluit Merkelius, significatur. 

Quibus missis pergo ad alium locum, qmo usi posteriores 
quidem Astronomicon libros referamus ad aetatem Tiberii. Bst 
autem in prooemio libri lY. Ubi (vv. 1—13) tanta cum since- 
ritate ac severitate poetam deprehendimus conquerentem de 
avaritia aequalium et luxuria, ut plane a fide abhorreat ea 
sententia, qua Lucretii Horatii Gratii Ovidii ut aliis rebus sic 
querela exempla imitari tantum voluisse incusetur. At rectius 
agent, quicunque talia extrinsecus mota fuisse ac referri quasi 
populi vocem censebunt. Quod nisi fuisset, mirum sane esset, 
poetam semel iterum saepius tamque graviter invehi in homi- 
nes praeter modum profusos, velut v. 375: 

„Atque haec (aucupatio) in luxum; iam ventri longiuB itur 
Quam modo militiae. Numidarum pascimur ons 
Phasidos et lucis."»^) 

Itaque vix errabis, si poetam finges lamentantera eo tem- 
pore, quo luxus coercendus civibus fuit in optatis. Anno autem 
769 in senatu saepe multa in luxum eivitatis dicta esse ob- 
stante principe testatur Tacitus"), ita ut decerneretur : ne vasa 
auro solida ministrandis cibis fierent neve vestis Serica viros 
foedaret. Nec secus consules a. U. 775 animadverterunt in 
luxum, qui immensum, ut ait Tacitus, proruperat ad cuncta, 
quibus pecunia prodigitur. Alia enim sumptuum, quamvis gra- 



if?) IV, 263, 306—405; Y, 195, 293 ") Adh. fl, 33; cf. Man. 
IV, 396—399, V, 293; deimle Anii. III, 52; tum II, 44. 



— 42 — 



\ 



43 - 



viora dissimulatis plerumque pretiis occultabantur, ventris et 
ganeae paratus assiduis sermonibus vulgati erant.'^ lamque a. 
770 Tiberius Drusum filium in Illyricum misit, ut iuvenis luxu 
urbano lasciviens in castris melius haberetur et militiae ad- 
suesceret. Cui prope modum quasi ex ore ereptum videtur 
Manilianum illud (lY, 404): 

„Luxuriae quoque mllitia est". 
Qualia posteritati quoniam prodita sunt, audacioris animi non 
existimo esse ex his coniectare de tempore, quo Astronomicis 
finis fere impositus sit, atque statuere librum lY post a. U. 769, 
Y ante a. 780 esse confectum. 

Quod ut suspicer, haud minus commoveor eo loco, quem 
postremum Jacobus in quaestionem non sine fructu vocavit. 
Eeperiebat enim is inde a Y, 510, cum de partubus Cassio- 
peiae legebat, non in foliis, quibus Bentleius Astronomica arte 
critica castigata mandavit, sed in exemplis manu scriptis haec 
verba : 

510. „Hinc Augusta uitent sacratis munera templis 

511. Et Mithridateos vultus induta tropaea, 

512. Aurea Phoebeis certantia lumina flammis, 

513. Gemmarumque iubar, radiantes lucibus ignes. 

514. Hinc Pompeia maneut veteris monumenta triumphi 

515. Et quod erat regnum, pelagus fuit, una malorum 

516. Non exstincta lues semperque recentia fiammis." 

Quorum versuum posteaquam ordinem a librariis valde depra- 
vatum ita emendavit, ut v. 511 post v. 516 et v. 515 post v. 
543 collocaret, posito pro „lues" „acie" vocabulo, haud in- 
epte, ut alias saepe, de vs. 514, 516 disseruit*») in hunc modum: 
„Pompeia monumenta, quae semper recentia flammis dicuntur, 
de theatro Pompeio interpretor, quod igne fortuito haustum 
se exstructurum Tiberius pollicitus est, quod nemo e familia 
restaurando sufficeret, manente tamen Pompei nomine, ut ait 
Tacitus (Ann. III, 72). Nam quod id opus Tiberius imper- 
fectum reliquit, nihil poetam impedire potuit, quominus hanc 
in eum laudem poetarum more conferret. Factum id autem est 




4 



M 



18) Praef. p. 16 et ed. p. 187. 



a. U. 775. — Acie vox bella civilia significat, quae theatro 
nihil obfuerunt; etiam flammis non semel absumptum est." 
Addere poterat Jacobus, Suetonii (Tib. c. 47) verba ut aliqua 
parte constringeret, ex Annalibus (YI, 45), ubi de Tiberii 
parsimonia mentio est: „Ne publice quidem nisi duo opera 
struxit: templum Augusto et scenam Pompeiani theatri, eaque 
perfecta contemptu ambitionis an per senectutem haud de- 
dicavit.'* Quae opera quo anno perfecta essent quamquam 
Tacitus narrare oblitus est, tamen non solum id, quod Jacobus 
monumentis Pompeianis statuit, ratum habeo, verum etiam 
templum Augusti, quod ille dixit, a Manilio et ipso memora- 
tum agnoscere mihi videor in versibus, quos supra adscripsi, 
Y, 510, 512, 513. Facilius enim animo fingo eundem artificem 
et theatrum Pompei renovasse et templum Augusti publice ex- 
struxisse exstructumque rebus quam pretiosissimis ornavisse, 
favente, ut credit poeta amicus, Cassiopeia, cuius sidere natus 

esset. 

Qua ratione versus, qui nunc ante oculos sunt, si opera 
Jacobi recte explicavi — quod esse confido, quoniam saeculo 
Augusto de priore theatri incendio nullam apud rerum Roma- 
narum scriptores memoriam repperi — hoc sane manifestissi- 
mum videtur, extremam quidem Astronomicon partem pertrac- 
tatam esse non ante a. U. 775. Quo eodem tempore, ut ad 
priora redeam, etiam novissimum illud spectaculi genus a 
Galba editum fuisse veri est simillimum. Itaque nisi aliae res 
officiunt, haud commoti mera acerrimi ingenii verecundia no- 
stro iure aditum iu carminis fines dare possumus elephantis 
fiinambulis a Bentleio ductis. Cuius rei occasionem multo 
aegrius adipisceremur, nisi versus Y, 515, 516 ab illo pro- 
scriptos Jacobus opportunissimo quemque loco servasset scite- 
qne, ut puto, in integrum restituisset, praesertim cum Bentleius 
nepos Manilium tempore Augusti floruisse ex avunculi com- 
mentariolis cognovisse se scripserit. 

Sed iam tempus est terminare hoc quaestionis caput, quod 
ne amplius grandiusve reddiderim vereor. Inde utinam denuo 
cognoveris principis loco Tiberlum, non Augustum cultum esse 



— 44 — 

ab Astronomicon auctore. Quo concesso in promptu tibi ma- 
nebunt etiam notae quaedam annorum, quae hic illic in car- 
mine ipso adhuc apparuerunt, moxque aliis inventis continget, 
quae spes me quidem iam tenet, ut singulis Astronomicon 
libris quaenam sit aetas accuratius multorum exspectatione 
definiam. Propterea nolim neglegas superesse quaedam in 
primo, quae ad annum 770, in quinto, qaae ad a. 775 haud 
incommode referantur. 



Caput "V". 
De genere dicendi Maniliano. 

Quo quisque regnantis Tiberii anno Astronomicon liber 
compositus sit priusquam eiusdem aetatis aliis carminibus com- 
paratis aperire studeam, ad tuendam unius principis personam 
reliquum est, ut brevius disseram de genere dicendi a Manilio 
expresso. 

Huius rei quod iam proprium fuisse inter omnes con- 
stat, inde Bentleius vel gravissimum repetivisse dicitur argu- 
mentum, quo totum carmen Augusti cuidam aequali deberi 
probaret; verum tamen parum validum, ut demonstravere Fr. 
A. Wolfius et Jacobus. Remota enim ex indiciorum numero 
elocutione ipsa, utpote quae peregrinitatem prae se ferret, 
viri doctissimi nepos cardinem ratiocinationis posuit in adno- 
tatione, quam avunculus addiderat ad Terentii Andriam (II, 
1, 20): „Veteres, in quibus etiam Nigidius, in nominibus sub- 
stantivis exeuntibus in ius vel ium semper genetivum casum 
i simplici efferebant, nunquam auxilii, consilii, sed auxili, con- 
sili. Primus ex poetis, qui hodie exstant, Propertius bis vel 
ter, Ovidius saepissime et post eum alii omnes geminum ii usur- 
pant: sub Augusti scilicet aetate mutatio illa facta est. Cum 
igitur Manilius habeat: consilium, auxilium (decem tria omnino 
id genus verba) nunquam vero consilii, auxilii — licet ceteris 
casibus obliquis saepissime utatur — omnino concludendum 




— 45 — 

est, illum vixisse ante hunc inductum morem. Neque enim 
credibile est eum adeo religiose ab usu horum genetivorum, 
qui quidem tantas sibi attulissent commoditates, abstinere vo- 
luisse, si quidem sibi ex more sui saeculi iis uti licuisset.'* 
Huius conclusiouis Bentleianae primus Wolfius (Anal. lit. h 
p. 61) vim iufregisse sibi visus est ita, ut excepto voca- 
bulo, quod est III, 92 negoti, a manu Manilii Genetivos 
ne in simplicem quidem i exeuntes in Astronomicis ex- 
stare contenderet, nihil igitur ratione inde deprompta de Ma- 
nilii aetate criticos assecuturos. Deinde Jacobus (progr. Lub. 
p. 10) quamvis illius casus exempla non deesse, sed crebra a 
se reperta esse coarguerit, velut I, 691; II, 211, 560, 569 
sagittari I, 795 Claudi II, 232, 464, 505 aquari, non ta- 
men est oblitus addere ne inde quidem Augusteam aetatem 
effici posse, quandoquidem unicuique vel recentissimo liceret 
in re minime ignota autiquos sectari. Quod cum omni tempore 
ita fuerit, a re nobis diiudicanda Bentleii argumentum amo- 
vere et ipsi debemus. Ac quoniam in exemplie, quae supra 
apposui, nimis manifesta est ea necess^itas, quae ad metrum 
conformandum in Geuetivis simplicem i literam sibi vindicet, 
pudet nos aliquid commodi hinc percipere, quod priscae illius 
Genetivi formae usu scriptores etiam Tiberio se commendare 
potueruut. Desiderantur enim eius modi versus, in quibus 
formam Genetivi receutiorem per numeros usurpare poetael i- 

ceat. 

Sequitur autem ab aliis partibus Manilius id dicendi genus, 
quo similius Tiberiano esse satis novimus potuisse nullum. 
Jam supra ambiguitatem orationis observandi frequenter 
data est occasio. Idem vitium Tiberii fuisse Tacitus (Ann. 
XIII, 3) auctor est, apud quem scriptum videmus etiam con- 
sulto illum verborum ambiguitati operam navasse. — Certiores 
vero nos multo de ea re facit Suetonius (Tib. c. 70 et gram. 
c. 22) sermonem Tiberii peculiarem propriumque in vita eius 
sic declarans : „In oratione Latina secutus est Corvinum Messal- 
lam, quem senem adolescens observaverat. Sed affectione et 
morositate nimia obscurabat stilum, ut aliquanto ex tempore 



\ 



^ 46 — 

quam a cura praestantior haberetur. Sermone Graeco quam- 
quam alias promptus et facilis, non tamen usque quaque usus 
est. Abstinuitque, ut prius . . . veniam postularit, quod 
sibi verbo peregrino utendum esset atque censuerit . . . 
pro peregrina nostratem requirendam aut, si non reperiretur, vel 
pluribus et per ambitum verborum rem enunciandam.^' Huc 
addenda sunt, quae idem scriptor antea in vita Octaviani de 
Tiberio huic dissimillimo posteris non occultavit. „Genus elo- 
quendi Augustum ait secutum esse elegans et temperatum, vi- 
tatis sententiarum ineptiis atque concinnitate et reconditorum 
verborum, ut ipse dixerit, foetoribus; praecipuamque curam 
eum duxisse, sensum animi quam apertissime exprimere et vi- 
tavisse omni modo obscuritatem. Cacozelos et antiquarios 
ut diverso genere vitiosos pari fastidio ab eo esse spretos uec 
pepercisse eundem Tiberio exoletas interdum et reconditas 
vocis aucupanti." — Denique maximi hoc quidem loco momenti 
est, quod Suetonius docuit Tiberio maxime curae fuisse noti- 
tiam historiae fabularis usque ad ineptias atque derisum atque 
venisse interdum heroum in consuetudinem. 

Haec igitur Tiberio loquente sunt animadversa: primum 
vocum peregrinarum pertinax contemptio, deinde verborum ob- 
soletorum usus, tum mira fabularum admixtio, denique egregia 
sententiarum obscuritas. Neque in alias res easdemque non 
necessarias nimis magnum studium multamque operam contulit 
Manilius. 

Sunt enim, ut a postremis incipiam, sententiae et brevi- 
tate et obscuritate insignes cum per totum opus diiiusae tum 
in fabulis vel historiis illis, quarum carminis ornandi causa 
miram copiam intextam videmus. Quam rem ut exemplis illu- 
strem, locos tantum, ad quos aditus commodissimus patet, mon- 
strabo; nam nescio an longum sit ante oculos lectorum eos 
verbotenus singulos ponere. Ducente Merkelio adspicias quaeso 
si placet, primum I, 755—900, ubi plures res gestae tanguntur 
quam sunt versus; deinde II, 1—6, 12—17, 25—36, 583 et qui 
hunc sequuntur, interdum in crassis complura iacent tenebris, 
quas ad dispergendas opus est facibus eorum, qui quasi antra 



jd 



« ) 



; 



M 



— 47 — 

regni heroici remotissima penitus iam pervestigavere, velut 
II, 16: Hesiodus memorat 

„Et 8ub fratre viri nomen, sine fratre parentis;" 

tum III, 1—25, IV, 36—68, V, 460-469 poetam eodem modo 
fabulas vel historias, ut ait clarissimus ille Ovidii existimator, 
praelibantem et persalutantem habes, quasi canes e Nilo bibunt. 
Unde ex argumentis tragoediarum multarum unam in paginam 
coarctatis ut exemplum depromam: „Gaudebunt, inquit, me- 
morare 

„Ructantemque patrem natos solumque reversum 

Et caecum sine sole diem . ." 

Ita constipatis fabularum aenigmatis aegre e miro verborum 
involucro enucleandis nos passim exercet. Sic factum est, ut 
a nullo Romano carmina vel ad aditum spinosiora vel ad tracta- 
tionem aridiora posteritati relinquerentur. Quin caligine op- 
pressi permultis in illustrandis Astronomicon locis docti homi- 
nes frustra adhuc desudavere, quod iam supra, cum de principe 
poetae patrono erat quaestio, facile intellegebatur, atque etiam 
ludibrio ii aliis fuere tanquam si quadam naturae perversitate 
in hispidis quam in cultis habitare mallent. Bst autem con- 
sentaneum vel potius oportet, si quis libris suis alicuius gra- 
tiam cupiat conciliare, eum nihil habere antiquius quam ut sa- 
porem eius, si ita dicere licet, literarium diligentissime observet 
neque in scribendo ulli rei studeat, nisi qua illum delectet. 
Quodsi patet Astronomicon auctorem sequi Tiberii iudicium 
nobia satis notum, nonne hinc denuo probabile reddemus 
hunc principem fuisse, cuius benevolentiam ille captaverit? 

lam vero quem ad modum genus dicendi progrediente tem- 
pore obsoletum redintegraverit Manilius, ita facile ostendam, 
ut aut nominum aut verborum formas pro auctoritate Ennii sive 
Lucretii ab illo sublectas in adspectum afferam. Lege igitur 
si placet: I, 27 clepere — I, 274, 305 cludere — III, 146 
apisci — III, 423 didere — I, 88 itiner — I, 427 ollis — II, 
726 parti ablativum casum, quem in i literam desinentem de- 
cies repperit Jacobus — II, 831 vitai, V, 339 Nepai, genetivum 
auctore Bentleio poetae restitutum — II, 884 finis, generis fe- 



' — 48 — 

minini vocem — IV, 823 diu i. e. die. Sed haec quidem hac- 
tenus, ne mere enumerando vel folia literis expleantur vel tem- 
pus frustra consumatur. Etenim licet plus sexcentis mehercle 
testimoniis possim probare Astronomica praecipue Lucretiani 
carminis ad similitudinem esse composita maximeque in docen- 
dis rebus saepenumero simplicitatem Lucretii propriam affec- 
tatam, satis tamen est paucis demonstrasse poetam eum, cuius 
aetatem anquirimus, tali dicendi genere usum esse, quale qui- 
dem Tiberium cacozelum illum et antiquarium summo amore 
amplexum esse nobis compertum est. — Quodsi huius in vesti- 
giis oratoriis cum totum per carmen incedere Manilius non 
dubitaverit, qua tandem ratione efficitur, ut patrocinio Augusti 
tanquam ab illo expetito fides nascatur? Unde poeta in spem 
potuit venire obscuram obsoletamque orationem ei fore oblec- 
tamento, qui ab omnibus nihil vehementius posceret, quam ut 
apertissime et consuetudini convenienter dicerent? Xecesse fuit 
carmina cognoscenda daret ad eum, qui apud Latinos sicut 
peregrinis hominibus ita soloecismis suis civitatem tribuere 
cuperet Longe vero propensissimum ad Astronomica legenda 
vel etiam remuneranda fuisse Tiberium clarius luee foret, si ex 
ipsius operibus, quam oratio redoluisset antiquitatem in illo 
carmine hic illic conspicuam, perciperemus. Atqui dolemus 
nihii ex iis superesse nisi orationes verbis Tacitinisi) expressas, 
quae ad rem nihil faciant. Itaque Suetonii in auctoritate ac- 
quiescendum nobis erit.2) 

Perinde, quam arcte inter scribendum Manilius ad sermo- 
cinantis Tiberii consuetudiuem se accommodaverit, inde appa- 
ret, quod praeclarus inter poetam et principem consensus est 
de Graecis verbis Latinae linguae inferendis. Identidem enim 
deprehendimus astrologum veniam postulantem, sicut Augusti 
successor apud senatum consuevit, quod patrii sermonis egestate 
vocabulo peregrino uti cogatur. Quae res etiam si ab exemplo 
Lucretiano (I, 830) originem ducit, simul tamen haud dubie 

') Ann. III, 6, 53; IV, 37. 2) guet. gram. c. 22. - Cfr. Charis. 
p. 124. 





I 



rff' ■ ' ■»ll. . ■^ 



AQ 

Tiberii sensui blanditnri fuere id genus versus, quibus se 
ipsum 'aegre ferre usum Graeeorum nominum poeta indicat. 
Ex his in medium proferre lubet nonnullos: 

II, 693: Perspice nunc tenuem visu rem, pondere magnam 
Et tantum Graio dignari nomine passam. 

II 829: inter Graias horoBCopus editur urbes 

Nec capit externum, proprio quia nomine gaudet. 

11, 897: Daemonien memorant Grai — Romana per ora 
Quaeritur in versu titulns. 

ni 40: Et si qua exteraa referentur nomina lingua, 

Hoc operis, non vatis erit; non omnia flecti 
PoBSunt et propria melius sub voce notantur. 
I, 333: Grais ophiuchos nomine dictus. 
I, 446: Quae notia antiqui dixerunt sidera vates. 

Conferas sis etiam II, 888-909, 916, 937, III, 162, 190, 

IV, 818, V, 546. Quos versus ubi primum adspectu dignatus 

eris, vix te fallet Graecorum vocabulorum excusationem a 

poeta quaeri ac contextui carminis inseri nou ideo, quod Lu- 

cretianam orationem propositam ad imitandum habeat, sed ut 

consilium quoddam ad praesens spectans perficiat. Nec ne- 

gabis si non manifestum, probabile tamen esse eum, a quo 

carmina sua legi vult Manilius, valde taedere sermonis Latini 

Graecis vocibus exornati, neque huius rei famam ad poetam 

pervenisse ita multo ante quam librum secundum incohaverit. 

Neque enim usquam in primo petit, ut is qui carminibus suis 

operam daturus sit, etiam externa in iis verba benigne accipiat, 

sed venia ab eo non implorata saepe res graece nuncupat, ve- 

lut I, 565, 268, 331, 353 alias. Hoc autem fastidium de Octa- 

viano memoriae proditum invenitur apud nullum eius rerum 

scriptorem; e contrario Suetonius (Oct. c. 71, 87, 99) accedit 

testis, qui principem hunc doceat magis aequo consuevisse 

inter latine et loquendum et scribendum a Graecis non modo 

vocabula verum etiam totas sententias mutuari. Tali igitur 

coram homine sive Divo haud opus fuit poetam quaecunque 

verba cotidiano usu vel aliis astrologiae auctoribus tunc parum 

commendata viderentur, etiam mirum in modum - velut II, 

897. III, 40 — excusatione necessitatis defendere. — Qua in 



— 50 — 

re ne hoc quidem nos habet admirantes, quod poeta, cum no- 
minum quidem externorum — si modo librarii recte tradidere 
— externas formas saepius pouere uon dubitet, quod apparet 
ex I, 268, 774, lY, 764, 801, 804, ad significandas tamen artis 
astrologicae notiones verba a Graecis ad hoc inventa usurpare 
veretur. Hanc enim ipsam dubitationem allatam voluisse Ti- 
berium iam cognovimus e Suetonio. Nam quid pluribus vel 
per ambitum^verborum enunciare potuit ille nisi eas res, quas 
qui primi inter Graecos tractabant paucissimis sonis denota- 
verant? Yel hac igitur parte Manilius satisfecisse videtur vo- 

luntati Tiberii. 

Et quoniam usque quaque ad huius iudicium stilus a poeta 
ducitur, non praeter ius eum iam adiungemus iis poetis socium, 
quorum in numero fuisse Germanicum, principis filium, et for- 
tasse etiam Pedonem, quem in elegia quadam ex Ponto (lY, 
16, 4) Sidereum vocat Ovidius, constat, neque idem erit segre- 
gandus ab iis Tiberii aequalibus, inter quos ingens vetustorum 
et obsoletorum verborum studium eluxisse Suetonius comme- 
morat, neque ab ea illius temporis homioum factione, quam 
Ovidius existimante Merkelio in Tristibus (Y, 3, 55) strictim 
attingit hoc disticho: 

„Si veterum digne veneror (cum) scripta virorum, 
Proxima non ilUs esse minora reor". 

Sic si recta in ratiocinando progressi sumus, Manilianum 
dicendi genus, quippe quod ab Octaviani approbatione plane 
abhorreat, et ipsum argumentum est, quo Astronomicon aucto- 
rem regnante Tiberio exstitisse omnibus persuadeamus. 

lam pariter magno usui fore puto aliud e re metrica re- 
petitum, in qua tanta sane ille versatus est arte, quanta maior 
Ovidio ipso non excepto in Latinorum scriptorum numero 
apud neminem spectatur. Cuius existimator nostra quidem 
aetate peritissimus, Lucianus Mueller^), quod ceteros poetas 
versuum elegantia paene superasset, Manilio palmam decernere 
non dubitavit graviusque quondam invectus est in Jacobum 



'h 







— 51 — 

ut metrica vitia Astronomicis temere inferentem. Hli autem, 
qui acriore sensu maioreqne iudicii acumine in examinandis 
poetis floreat, nos quidem ultro credimus, cum Anonymnm 
eum, qui quo tempore Musis sacra tulerit nunc anquiritur, 
una cum altero Anonymo liaud minus obscuro, quem Homerum 
Latinum nominare soleraus, fuisse statuat*) inter eos, qui op- 
pressa populi libertate Tiberio omni modo adulantes maxima 
vitae commoda se paratutos sperarent. Etenim hoc tempore 
deficientibus rebus sublimibus dignisque quae versibus manda- 
rentur facillime sine dubio nasci potuit illud artificum genus, 
qui metricarum legum in acerbitate praestantiam suam positam 
esse putarent. Et quamquam hic non est locus ad exponen- 
dam Manilii artem, quae quidem in Astronomicis conspicitur, 
opportnnus, tamen dicendum est omnibus iu versibus inde ab 
initio esse eandem neque a poeta primo tironum more exercen, 
deinde magis excoli, denique omnibus numeris absolvi. Tale 
profecto iudicium - hanc enim fidem Jacobo») habere nescio 
an liceat - valet ad tractandam materiam, cuius quo diutius 
fontes exhaurit poeta, eo dulciore liquore quasi nos recreet. 
In metrica vero re tam perfectus e schola in publicnm pro- 
dit, ut optimis quibusque magistris discipulum se ad ingenium 
conformandum usnm esse passim prae se ferat. Neque ipse 
nobis putandus est hexametri artom, quam incohavit post Ca- 
tullum Propertius, promoverunt Tibullus et VergUius, perfe- 
cisse talem, ut iucuudius non possit cogitari singulis. Nimis 
enim cnm ad Astronomica scribenda aggreditur, flore fruitur 
iuventutis tautoque animi ardore, ut huic carmini totam per 
vitam omnem operam navare secnm constitnat eoque consilio 
motus prooemio libri I (vv. U4-118) hanc precationem inter- 

ponat: . 

„Faveat magno Fortuna labon 

Annoaa et molli contingat vita senecta, 

Ut poBsim rerum tantas emergere moles 

Magnaque cum parvis aimili percurrere cura . 



3) De re metr. p. 52, 216, 221, 317, 320, 324 al. 



4) Philol. XY, p. 481, m. De re metr. p. 52, 329, 333. ^ Frael 
p. 16 extr., progr. Lub. p. 13, 14. 



<■ I 



— 52 — 

Quibus rebus perspectis quem ad artis metricae doctorem 
eum se applicuisse manifestius est, quam ad Ovidium, quem 
Muellero iudice plerique posteriorum poetarum metro accentu- 
que imitati suut? Neque enim est credibile neque uUa ratione de- 
monstratur hunc ab illo superbo animo fuisse despectum, quod 
ex Ovidii Ibide cognovisse sibi visus est Merkelius. Cuius rei 
quae ille attulit indicia vel afgumenta, multo longius sunt re- 
petita, quam quibus nobis persuadeat intercessisse Ovidio cum 
Astronomicon auctore, qui Ibis vocaretur, gravissimas inimici- 
tias et simultates. At muito facilius est, quod postbac palam 
fiet, Ovidium ipsum probare, quisquis Astronomica composue- 
rit, ei praebuisse exemplum non magis metricae quam adula- 
toriae artis, cuius nos propemodum piget non tam in Fastis 
quam in Tristium libris epistolisque e Ponto missis. XJnde 
quando quidem sanae mentis erit concludere, Astronomica in- 
cepta esse non ante quam Ovidiana illa opera inter familiares 
ceterosque poetae studiosos pervulgata essent, rursus illa cer- 
tis imperantis Tiberii annis assignabimus. 

Quam ad rem priusquam transeam, nunc, quia in Manilia- 
num dicendi genus inquirimus, possum persequi poetae aucto- 
res, qui quo tempore floruerint simulac satis compertum erit, 
ipsum suos ad annos revocemus. Quoniam autem non modo 
primum carminis librum post cladem Yarianam, post annum 
igiturU. 762 scriptum esse ex ipso apparet, sed totum carmen 
ineunte Tiberii principatu confectum esse, quocunque modo 
adhuc poteram, demonstravi, primum ad percontandam accu- 
ratius Astronomicon aetatem nihil expedit, quod nobis in 
promptu est ingens indiciorum copia, qua Manilium maximo- 
pere e Lucretii libris, qui sunt de rerum natura, modo legfes, 
quibus inter componendum obtemperaret , modo elocutiones 
derivasse coarguam. Nam hic Eomanorum poetarum princeps 
iam a. U. 699 vita decessit. Deinde futilia sunt et hoc loco 
in cassum relabantur, quibuscunqiie splendide probamus partes 
agere in Astronomicis etiam Yarronem, Yergilium, Horatium, 
alios, si quidem ante 762 clari fuere. Item cave quaeso poscas, 
ut et mediocria Nigidii fragmenta a Merkelio (Ov. Fast. p. 185) 





/ 



I 
\ 



"-"• tlQ ~" 

collecta et Hygini libros Astronomicos a nebulone quo- 
dam perperam, ut credos), excerptos tanquam reliquias fontium, 
e quibus Manilius doctrinam suam hauserit, pluris aestimem. 
Hunc Hyginum a nostra quaestione removendum esse censeo, 
quamvis in II, 25—38 animi iudicium sua sponte eo propen- 
deat, ut Astronomicon auctori bibliothecarium Augusti, quo 
omni disciplinarum genere, inprimis genealogia et astronomia, 
instructiorem"») se praebuisset, eo notiorem fuisse existimem. 
Quotienscunque enim eius opera attentis oculis volvi, nihil 
unquam mihi in conspectum venit, ex quo illorum quoque 
auctoritate innisum Manilium esse efficiam: nec modo aoB sitt- 
gularum doctrinae partium compositione sed ne ordine quidem 
enumeratorum siderum, ne quid dicam de verborum sententia- 
rumve similitudine, alter hodie ad alterum accedit. Ceterum 
de Hygini aetate nihil prorsus certi traditum video. Itaque 
clarissimos illos quos dixi homines ad quaestionem de Ma- 
nilii scribentis tempore institutam testes producere vetamur. 

Atque etiam spes nostras fallet Astronomicon libri II ex- 
ordium, in quod nunc legentium animos paulisper convertam. 
Ibi enim primis L versibus de nonnullis poetis inde ab Homero 
et Hesiodo nobilibus ita enarratur, nt extrema quidem oratio 
ad aequales Manilii descendere videatur. Nemo nominatim 
memoratur, omnes tamen verbis satis definitis significantur. 
Agnosces igitur in II, 25—38 Aratum eiusque et auctores et 
interpretes, inprimis Eratosthenem mythographum, quem in li- 
bris de astronomia latine expressisse dicitur Hyginus (cfr. 
fab. 14), deinde in versibus 39—42 Theocritum, qui egregium 
Bucolicorum specimen Yergilio praebuit. Tum (v. 43) poeta 
se vertit ad Latinos solos, ut opinor, his verbis: 
„Ecce alius pictae volucres et bella feraram, 
IUe venenatoB anguis, hic nata per herbas 
Fata refert vitamque sua radice fereniis, 
Quin etiam tenebris immersum Tartaron atrum 
In lucem de nocte vocant orbemque revolvunt," 



\ 



6) Cfr, Bureiamis iu Fleckeis. Ann. 93, p. 773. ') Suet. de gram, 
c. 20, 



— 54 — 

Sed tamen primiim, qui sunt ex hoc numero novissimi ver- 

sus, eos quidquam in nostram causam tuendam momenti habere 

praefacte denegandum est. Spectant enim sine dubio ad Ap- 

piums), qui librorum auguralium scriptor et psychomantiorum 

conditor cognitione rerum absconditarum cum Figulo con- 

iunctus iam a. U. 706 diem obiit, eiusque assectatores, quorum 

vitas omnino ignoramus, ita ut nobis quidem quaerentibus quid 

post a. 762 vel potius 770 ad Manilium referendum sit, nihil 

profecto respondeant. Nec maius nobis commodum affertur ex 

iis verbis, quae leguntur de serpentibus et de herbis. Nam, 

nisi forte omni interpretandi ratione caremus, accipi ea ne- 

cesse est de Aemilio Macro, quem Yergilii amicum me- 

moriae tradidit Ovidius, cum scriberet ex Ponto (Trist. IV, 

10, 43) : 

„Saepe suas volucres legit mihi grandior aevo 

Quaeque necet serpens, quae iuvat herba, Macer"; 

atque auctor Catonianorum distichorum laudat his hexametris 

praefationis libri II: 

„Quod si mage uosse labores 
Herbarum vires, Macer has tibi carmine dicet", 

Hic autem poeta cum a. U. 739 (cfr. Hieron. ad a. Abr. 2001) 
in Asia mortuus sit, facta de eo mentione Manilius ipse uihil 
amplius testatur quam Astronomica se scripsisse post a. cir- 
citer 735, quod, ut ipsius verbis utar, solum novisse pa- 
rum est. 

Plus vero cognoscere uobis quidem licet ex altera parte 
versus 43, qui est: 

„Ecce alius pictas volucres ac bella ferarum". 
Hac enim iam a. 1600 Scaliger^) a Manilio Gratii carmen, 
quod inscribitur Cynegetica, significari coniecit, cui assensus 
est a. 1832 R. Sternius in praefatione critica, qua editionem 
Gratii et Kemesiani instruxit. Deinde Jacobus totum illius 






8) Cic. Tusc. I, 16. 37 de div. I, 58. 131. ») Cfr. castig. in Man. 
p. 113, nbi pictas volucres refert ad ' OpvtdoYovfav Macri, quem supra 
commemoravi. 



t» 




— 55 — 

carminis argumcntum breviter explicari et qiiasi thema auctoris 

adnmbrari invenit his versibus V, 197—205: 
„At Procyon oriens . . . arma creatis 
Venandi tribuit: catulos Dutrire sagacis 
Et genus a proavis, mores mimerare per urbes 
Retiaque et valida venabula cuspide fixa * 

Lentaque contextis formare hastiUa nodis, 
Et quodcunque solet venandi poscere cura, 
In proprios fabricare dabit venalia quaestns." 

Praeterea quasdam sententiarum verborumque similitudines in- 
ter venandi magistrum et astrologum intercedere haud diffi- 
cile est exemplis demonstrare ita, ut alterum alteri cognitum 
fuisse appareat. lam accedit, quod non dubitatur, quin et ipse 
Ovidius cum Tomis scribebat (ex Ponto IV, 16, 34): 

„Aptaque venanti Gratius arma daret" 
iam ante oculos habuerit Cynegeticorum versum 23: 

„CarmiDa et arma dabo venanti et persequar artes 

Armorum." ... 

Quodsi eam epistolam, qua haec Gratii verba tanguntur, missam 

esse Romara vix ante a. U. 769 primum satis inter omnes con- 

Btat, deinde non improbabile est, — neque enim video, quod 

contra afferara — in Astronomicis II, 43 „bella ferarum" ad 

Falisci carmen venaticum esse referenda, haec duo argumenta 

necessario sic concluduntur: eodem fere tempore, quo Ovidius 

incidit in memoriam carminis Gratii, Manilius potuit iucohare 

Astronomicon librum II. Hic autem annus fuit iam tertius a 

decessu Octaviani. Revocamur igitur ad eam aetatem, qua to- 

tum carmen compositum esse adnuente Lachmanno probare vo- 

lumus. — Vernm tamen hoc inventum tenere nostra minime 

interesse liquet. Cum enim Gratius (Cyneget. v. 313) nullam 

rerum sive ab Augusto sive a Tiberio gestarum respexisse vi- 

deatur nisi Aegyptiaci regni ruinam, quoto post hanc rem 

anno Cynegetica in manus et usum amicorum venerint, de- 

ficientibus aliis testibus nemo est qui dicat. Id autem non est 

ignorandum, si quando Manilius sidera canere coeperit, invante 

Gratio ostendere iubemur. Atque etiam si quis huius rei gna- 

rus adesset, iudicaret autem hoc accidisse ante cladem Varift- 



4 



v^ 



— 56 — 



— 57 — 



nam vel ante mortem Augusti, quem tandem ad modum nobis 

usui esset? lam enim quaestionis ratio postulat, ut quorum 

annorum otium imperante Tiberio in Astronomicis conficiendis 

M. consumpserit exquiramus. Propterea Gratium quamvis equi- 

dem thema eius adspiciens e familiaribus Manilii fuisse opiner, 

hoc tamen loco, quod de aetate eius nihil grave memoriae pro- 

didit, mittendum esse censeo. 

Denique quod consequens esse e II, 37, 38 Merkelius statuit, 

video levioribus argumentismuuitummalequedefensum. „Yivente, 

inquit, Augusto librum II scriptum esse indicio sunt versus 37, 38 : 

jjQuorum carminibus nihil est nisi fabula caelum 
Terrave composuit caelum, quae pendet ab illo." 

Haec tanto cum fastidio vix scribere ausus esset Manilius, si 

praeter Phaenomena ab Ovidio olim scripta etiam Aratea Ger- 

manici edita fuissent, quod factum esse brevi post Augusti 

mortem . . demonstravi." Primum enim quoniam idem alias 

(de Ov. Fastis § 6) ad persuadendum apte probavit, Germani- 

cum Aratea edidisse non ante a. 770, nequaquam cogimur ita 

ratiocinari, ut a Manilio Astronomicon librum II vivente 

Augusto compositum esse existimemus. Cuius mortem plus 

duo anni secuti sunt, per quos sub Tiberio Germanici opus 

non modo ignotum sed ne absolutum quidem fuit. Hi autem 

ad scribenda tota Astronomica etiam suppeditavere. Deinde 

etiam posteaquam Germanicus Arati interpres exstitit et (Arat. 

31, 166, 264) de variis illius fabulis dubitationem movit, illos 

quos supra dixi versus condere fas fuit. Non enim est necesse 

II, 25, 26 accipi de omnibus illius aetatis poetis, qui 

„Astrorum . . . varias dixere figuras 
Signaque difi^uso passim labentia caelo"; 

rectiuB vero, ne dicam hoc ipsum necesse esse, referuntur ad 
eos solos, qui Eratosthenem Hyginumque secuti sidera (v. 27) 

„in proprium cuiusque genus causasque tulere", 
eaque in re hominum casibus caelum completum esse statuere. 
Horum enim quod quasi scelus esse Manilius (v. 37) duxit, id 
dubito, num commiserint Aratus atque ii, qui huius carmina 
ad verborum fere latine reddidere, velut Cicero Cinna Yarro 




m p 



I 



iC 



Ovidius Germanicus: Solensis ille quidem, cuius lectione apud 
Romanos nihil fuisse videtur frequentiusi»), miram caelestium 
virium notitiam habens quamquam ad salutem mortalium quid 
sidera valerent iam intellexisse putandus non est") tamen more 
Epicuraeorum terram a caelo pendere nunquam negavit, atque 
quam fabularum copiam ille carminibus suis adspersit, ea Ma- 
nilius velut I, 323, 325, .336, ne ipse quidem abstinuit. Qui 
si in Aratum iuvenesque eius studiosos verba quasi fastidium 
spirantia coniceret, simul se ipsum accusaret, quod facere non 
potest. Itaque cum ad explicandos versus II, 37, 38 arcessendi 
sint non Germanicus sed ii poetae, quorum opera astrologica 
usque ad nos non pervenere, ab hac quoque parte tempus id, 
quo Manilius ad Musas se contulit, crassis occoltatum et cir- 
cumfusum tenebris iacet. — Redeat igitur oratio, unde — heu 
iam longius — deflexit, lucemque petat ad illustrandam poetae 
vitam ab iis, quorum scripta Astronomicis simillima speciem 
aetatis Tiberianae apertius prae se ferunt. Supersunt autem 
duo tantum, quantum equidem video, Ovidius et idem Germa- 
nicus, quem modo ex iniquo loco ablegavi. 



Caput "VI. 
De cariniiiibus Astronomicoii fere aeqinalibiis. 

Quoniam Astronomica Manilii pro certo habeo et incohata 
post mortem Augusti et confecta imperitante Tiberio esse, car- 
minis libris suum cuique annum adscripturus auctoribus huius 
rei circumspectis ex Ovidio, quem primum mihi subvenire iussi, 
non oportere arbitror me quaerere, quando Manilio iuveni et 
Metamorphoses et Fastos priores miserit. Id enim illum iam 
fecisse ante, quam accepta clade Yariana ineunte anni 762 auc- 
tumno expelleretur, veri est simillimum. Hoc autem temporis 



to) Merk. Ov. Fast. p. 87. ») Cfr. Schaubachius in Erschii et 
Gruberi Encycl. T, p. 103. 



\ 



— • ._ni*'i 



MMMMgMfaMIWI 



mmmmMi 



mm 



— 58 — 

vestifjiam minime quadrat in ullum eorum, quae alia via antea 
nobis obtigere. Yerum tamen si quis*) probatum esse velit, 
poetam, de quo agimus, illa Ovidii opera non solum legisse 
sed quantum potuerit, in suum usum. contulisse, huic testimo- 
nia, quae eo pertiuent optima, proponere non dubito. 

In Metamorphoseon exordio inde a XY, 751 descriptam 
legimus apotheosin C. Julii Caesaris additasque ad hanc maxi- 
mas Octaviani laudes. „Praecipue Caesarem, inquit poeta, in 
sidus novum stellamque comantem vertit sua progenies; neque 
enim de Caesaris actis 

UUnm maius opus, quam quod pater exstitit huius. 

. . . hoc praeside rerum 

Humano geoeri, superi, favistis abunde. 

Ne foret hic igitur mortaU semine cretus, 

Ille deus faciendus erat. 
816. Hic sua complevit, pro quo Cytherea laboras, 

Tempora perfectis quos terrae debuit annis. 

Ut deus accedat, caelo tempUsque locetur, 

Tu facies natusque suus. 
832. Pace data terris animum ad civilia vertet 

lura suum legesque feret iustissimus auctor 

Exemploque suo mores rcget inque futuri 

Temporis aetatem venturorumque nepotum 

Prospiciens prolem sancta de coniuge natam 

Ferre simul uomenque suum curasque iubebit, 

Nec, nisi cum senior similes aequaverit annos, 

Aethereas sedes cognataque sidera tanget; 
semper Capitolia nostra forumque 

Divus ab excelsa prospectet Julius aede! 
850. Stelia micat natique videus bene facta fatetur 

Esse Buis maiora et vinci ga^jdet ab illo. 

Hic sua praeferri quamquam vetat acta paternis, 

— fama — invitum praufcrt. 
858. Sic et Saturnus minor est Jove. Juppiter arces 

Temperat aetherias et muudi regna biformis. 

Terra sub Augusto. Pater est et rector uterque. 

Tarda sit illa dies et nostro serior aevo, 

Qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto 

Accedat caelo faveatque precantibus absens.i) 



It i 




I 



*) Respice p. 9 extr. ») Cfr. Ov. Trist. H, 1. 39. 147; Y, 1. 49 



— 59 — 

Talia nunquara Bcribi potuisse nisi vivo Aiigusto per se ipsum 
patet; nec tamen minus facile tanto cum sententiarum tum 
verborum concentu tibi persuadebis ea lecta gliscente in dies 
magis etiam Tiberii adulatione in hunc celebrandum Manilium 
transtulisse, ubi primum iis comparaveris illa, quae sunt in 
Astronomicis (I, 6-8, 384, 798): 

Tu, Caesar, patriae princepsque paterque, 
Qui regis Augustia parentem legibus orbem^ 
Concessumque patri mmidum deus ipse mererig. 
Cetera non cedunt; uno vincuntur in astro 
Augusto, sidus nostro quod contigit orbi, 
Caesar nunc terris, post caelo maximus auctor. 

Veneris ab oiigine proles 
Julia descendit caelo caelumque replevit, 
Quod regit Augustus socio per signa Tonante. 
Cernit et in coetu Divum. 

rector Olympi (scil. de Octaviano). 

Atque etiam huius carminis scriptorem intelleges ab Ovidii 
blanditiis, quae ad Caesarem, Augustum, Tiberium spectant, 
profectum ita longius processisse, ut avi partes patri, patris 
filio daret, iisdem saepe verbis usurpatis. Yelut ille exstante 
Horatii exemplo, quod supra tetigi, aperte dicit Augustum 
esse, quemadmodum Jovem totius mundi, ita terrarum recto- 
rem ac patrem; at hic iactare non veretur eundem socium per 
signa Jovis et ipsum rectorcm Olympi. 

Denuo igitur probamus iuvante Ovidio: Manilium semper 
reminisci Divi Augusti, quam ob rem Tiberius esse debet, 
quem cognomine dei appellet. Etiam hoc prior Ovidius (Met. 
XY, 838, 839) praecepit versibus, quibus Tiberium oraculi in- 
star edit insita ab avo dei natura parem annis Octaviano 
cognata sidera esse tacturum. 

Item quisquis Astronomica scripsit, haud pauca deprom- 
psit e Fastis. Unde ad ea, quae modo ex iUis sumpsi, pro- 
tinus adiunguntur ista verba II, 127—132 (637): 

Sancte pater patriae, . . . 

. . . iam pridem tu pater orbis eras. 
Hoc tu per terras, quod in aethere Juppiter alto, 

JJomen habcs. Hominum tu pater, ille deilm. 



\ 



M^WMa"l^'"litL' ,»t|'JMfc^ 



— 60 — 

9t m, 151—154, ubi Caesar ob rationem temporum emenda- 
tam laudatur; 

Non haec ille deus tantaeque propaginis auctor 

Credidit officiis esse minora suis, 
Promissumque sibi voluit praenoscere caelum 

Nec deus ignotas hospes inire domos. 

ad quae conferas sis ex Astronomicis III, 115, 116: 

Quis caelum possit nisi caeli munere nosse 
Et reperire deum, nisi pars ipse deorum est? 

Alii loci, quibus Manilius cum Ovidio conspirare videtur, 
sunt: 

1) Fast. I, 17: Da mihi te placidum, dederis in carmina vires 
Astr. 1, 10: Das animihn viresque facis ad tanta canenda 

2) F. I, 297: Felices animae, quibus haec cognoscere pri- 

mis 
Inque domos superas scandere cura fuit. 
A. I, 25: (Mundum) primum interius licuit co^noscere 

terris 
Munere caelestum. 
V. 40: Et natura dedit vires seque ipsa reclusit 

Kegales animos primum dignata movere 
IV, 390: Quod quaeris, deu sest. Conarisscandere caelum 
Fataque fatali genitus cognoscere lege. 

3) F. II, 123: Deficit ingenium maioraque viribus urgent. 

A. III, 1: In nova surgentem maioraque viribus ausum 
Ducite Pierides. 

4) F. IV, 17: Causae diu patuere dierum 

A. I, 70: Dies suis poterant discernere causis. 

5) F. IV, 857 et A. I, 925 iam supra (p. 24) comparati sunt. 

6) F. VI, 5: Est deus in nobis 

24: Mens quoque numen habet. 
A. II, 107: Animum in unum 

Descenditdeus atque habitat ipsumque requirit. 
IV, 895: Exemplumque dei quisque est in imagine parva. ' 
v) F. VI, 8: sacra cano 

ibid. 709: Sum tamen iuventrix auctorque ego carminis 

huius 
M. I, 30: Tu princeps auctorque sacri, Cyllenie, tanti, 
8) F. VI, 811: doctae assensere sorores 
A. II, 49: doctae cecinere sorores 





"t'l'"" 






i 



^ 61 — 

9) F VI 269—280 et M. I. 167-181, ubi dum de media terrae 

statione exponit, alter poeta alterius verbis sua 
adsimulat. 
10) F. I, 217 (cfr. Trist. I, 5, 7) census, quod verbum Manilius 

etiam saepius pro „divitiae" ponit. 

Etiam plura in libris et Metamorphoseon et Fastorum, si va- 
lidiore meraoria praeditus Astronomicis operam dederis, repe- 
ries, quae in Astronomieis quoque suut, talem speciem prae se 
ferentia, ut ab Ovidio solo neque ab aliis didacticis poetis, qui 
Lucretio magistro floruerant, ficta esse videantur. Unde con- 
sequens esse dicas, ut Astronomica post illa Ovidii opera ex- 

stiterint. 

Sed non video, cur ea, quae ante principatum ad Tiberium 
delatum in lucem prodiere, perlustrem, si quidem, quae aetas 
Manilii carmen tulerit, aliunde planius apparet. Plus profecto 
conducet ad eam inveniendam praeteritis Tristibus et Halieu- 
ticis atque Ibide, quo in carmine vix tres versus ManilianiB 
aliqua parte similes video, animum paulisper nos attendere in 
epistolas ab Ovidio e Ponto datas, quas maximam partem anno 
Augusti emortuali recentiores putant esse.2) Quarum in lec- 
tione adeo, ut mente retineret, Manilio placuisse consentaneum 
est inprimis: 

I, 1, 47: Locum date sacra ferenti 
* 2, 73: Caesar . . . deus omnia norit 
2, 125: Qui vicit semper victis ut parcere posset 

Clausit et aeterna civica bella sera 
6, 87: Carcere clausi 
in, 1, 125: Qua (uxore) nihil in ten-is ad finem solis ab ortu 
Clarius excepto Caesare mundus habet 
1, 135: domus Augusti — plena pacis erit 
8 88: patriae magne ducisque pater (scil. Tiberi, Germanici 

pater) 
6, 23: Principe nec nostro deus est moderatior uUus: 

Justitia vires temperat ille suas 
9, 124: Tu (scil. Auguste) nostras audis inter convexa lo- 

catuB 
Sidera . . . preces. 

2) Cfi-. Teuff. hist lit. rom. §. 245, 2. 



— 63 — 



Perveniant istuc et carmina foraitan illa, 
Quae c!3 te misi caelite facta novo 
13, 23: laudes de Caesare dixi. 

Nam patris Augusti docui mortale fuisse 
Corpus in aethereas numen abisse domus. 



deinde 



II, 5, 27: Ingenioque meo vena quod paupere manat 

Plaudis et e rivo fiumina magna facis 
Ausus sum tantae sumere molls opus, 
Obruit audentem rerum gravitasque nitorque 
Nec potui coepti pondera ferre mei. 
III, 4, 93: Deus est in pectore nostro, 
II, 8, 57: Felices illi, qui non simulacra sed ipsos 

Quique deum coram corpora vera vident, 
Quod quoniam nobis iuvidit iuutile fatum, 

Quos dedit ars vultus effigiemque colo. 
Sic homines novere deoa, quos arduus aether 
Occulit, et colitur pro Jove forma Jovis. 

His ex dlstichis ei, qiii Astronomica scribebat, alia prae- 
sto fuisse credes, ut primum tibi in meutem redierint laudes 
illae, quas in Divum Augustum eiusque heredem ab isto ,poeta 
congestas iterum ae saepius osteutavi. Quo quae alia spectare 
non possunt, ne ea quidem hunc iuvenem ignorasse verisimile 
fortasse duces, propterea quod similibus fere verbis modo 
idem modo contrarium dicere videbitur me afferente versus 
ho sce : ^» 

A. II, 8: Homeri — ex ore profusos 

Omnis posteritas latices in carmina duxit 
Amnemque in tenues ausa est de.ducere rivos. 
I, 20: Bina mihi positis lucent altaria flammis, 

Ad duo templa precor, duplici circumdatus aestu 
Carminis et rerum. 
II, 136: Haec ego uivino cupiam cum ad sidera flatu 

Ferre nec in turbam nec turbae carmina condam. 
IV, 886: An dubium est habitare deum sub pectore no- 

.stro? 
906: Homo . . caput victor . . ad sidera mittit 

Sidereosque oculos propriusque adspectat Olympum 
Inquiritque Jovem nec sola fronte deorum 
Contentus mantt et caelum scrutatur in alvo. 




\: 



— 63 — 

915: faciem caeli non invidet orbi 

Ipse deuB vuUusque suos corpusque recludit 
Semper volvendo seque ipsum inculcat et offert, 
Ipse vocat animos nostros ad sidera mundus 
Nec patitur, qui non condit, sua iura latere. 

• 

B postremo isto loco praecipne conicies conscium sibi fuisse 
Manilinm, quantum in perscrutanda fati natura deoramque 
Ovidius eiusque similes a semet ipso saperarentnr. - Quodsi 
ab epistolis Ovidii Ponticis eorum, quae ex Astronomicis ci- 
tavi, vcrbornm origo legitime trahenda est, iUae autem in 
unum coniunctae prius quam anno U. c. 770, quo scriptor 
mortuus esse dicitur (cfr. Hieron. ad a. Abrahae 2033), aegre 
circnmferri potuerant, usqne ad hoc tempus Astronomicis trac- 
tandis primam auctoris mannm omnino defuisse nonne omnes 
ad nnum facile credent? An reperietur, qui nobis persuadeat 
iuvenem poetam, de quo quaestio est, iam tum locnm obtmnisse 
inter eos, quorum quod inedita cura est, ut ait Ovidius (m ep. 
ex Pont IV, 16, 39), adpellandornm nil mihi iuris adest? 
Certe sive Manilium in exsulis huins amicissimis nnmerabis sive 
Merkelinm secutus infestissimis insidiatoribus adiungere aude- 
bis nuUa erit causa, cur ei epistolas Ponticas, nnde nonnuUos 
fructus perceperit, post mortem Octaviani plurimas traditas 
esse neges. Assecutus igitur hac quoque. via, quae ab Ovidio 
patet, snm, quod ex animi sententia identidem iam supra 
inveni: Manilii carmen debcri aetati Tiberianae. 

Potest antem annus U. c. 770 ut Astronomicon natalis 
eiusdem Ovidii opera ita muniri ac defeudi, ut commenticmm 
enm et futilem esse nemincm iam dicturum confidam. Quod 
effecturo mihi redeundum est ad Fastos, quorum refingendo 
corpori, primo tantum libro absoluto, auctor videtur immortuus 
esse. Demonstravit enim quam luculentissime Merkelms car- 
mina illa, ut ad Germanicum si in Asiam venisset mitteret, 
Ovidium retractare coepisse ineunte vere anni 770. Perbene 
autem congrunnt de pace qnae in primo Fastorum exstant cum 
iis, quae in primo Astronomicon legimus qaaeque Fr. Jacobus 
olim in progr. Posnan. a. 1830 p. 9 sic iUustravit: „Sommabant 



— 64 — 

homines et Augusti aevo et sub Neroniani imperii principio 
post finitum siderum deciirsum auream illam aetatem, naturae 
dona largissima, perpetuam mortalium pacem, morum honesta- 
tem, denique . beatissima reditura otia." Haec pax quin ad- 
venerit, Ovidius nou dubitat, cum scribit ad Germanicum: 

I, 67: (Jane) dexter ades ducibus, quorum secm-a labore 

Otia terra ferax, otia pontus habet. 
I, 281: Pace (inquit Janus) fores obdo, ne qua discedere possit, 
Caesareoque diu nomine clususero. 
Pax erat et vestri, Germanice, causa triumphi: 
Tradiderat famulas iam tibi Rhenus aquas. 
I, 711: Frondibus Actiacis comptos redimita capillos 
Pax ades et toto mitis in orbe mane. 
Dum desint hostes, desit quoque causa triumphi; 
Tu ducibus bello gloria maior eris. 
I, 701, 2: Gratia dis domuique Tuae, religata catenis 
lam pridem vestro sub pede bella iacent. 

Neque Manilius, nisi in eandem opinionem discessisset, aut in 

prooemio posuisset: 

„Iam propiusque favet mundus scrutantibus ipsum 
Et cupit aethereos per carmina pandere ceusus, 
Hoc sub pace vocat" 

aut in fine libri I: 

„Sed satis hoc fatis fuerit; iam beila quiescant. 
Atque adamanteis discordia vincta catenis 
Alternas habeat frenos in carcere clausa". 

Atque etiam ex bis extremis versibus intelleges, quam conspi- 
rent non modo sententiis sed etiam hic illic verbis Ovidius et 
Manilius. Pax autem, quam celebrant, vix alia esse potdit, 
ut Merkelius docte ostendit, atque illa post proavos nostros a 
Germanico domitos. Namque nullum tunc alium hostem fuisse 
Tacitus testatur in Annalibus II, 26 et bellum pro confecto 
acceptum esss ibidem c. 41. Ante pacatos Germanos vix unum 
annum constat fuisse sine gravi bello. Sequitur, ut priusquam 
exeunte anno 769 neque Ovidius neque Manilius in.spempacis 
venire aut eam ut praesentem carminibus decantare potuerint. 
Primum igitur Fastorum librum, quem nomine Caesaris Ger- 




\ 



J 



% 1 



— 65 — 

manici ornatum vides, ante annum 770, quo a. d. VII. Kal. 
Jun. clarissimus ille dux de multis Germaniae gentibus trium- 
phavit, quis est qui scriptum esse existimet? Quod quoniam 
nemo nostra aetate facere audet, velim nunquam iam invenian- 
tur, qui priora Fastis Astronomica fuisse statuant! Quin etiam 
ego, si quid iudicii collocare in meo sensu nefas non est, ad 
eam opinionem sum propensior, ut retractatum Fastorum li- 
brum iam ante incohata Astronomica Manilio in promptu fuisse 
arbitrer. Non enim multum abest, quin Astronomicon I, 923, 
924 e Fastorum I, 701, 702 manasse mihi quidem persuadeam. 
Cum vero Ovidius aestate a. 770 diem supremnm obiisse videa- 
tur supremumque poetae opus una cum ceteris bonis relictis 
Romam esse perlatam veri simile sit, haud scio an statuendum 
sit primum Astronomicon librum sub finem illius anni esse in- 
ceptum. Hoc ipso tempore, quo Germanici pompae spectacula 
in ore omnium fuere, si Manilium ad canenda sidera se confe- 
rentem animo finxeris, nullo iam modo, ut iam supra pluribus 
exposui, tibi erit admirationi, quod multa carmini cladis Ya- 
rianae mentio inserta est. Tum demum detrimentum illud, 
quod cogitare ipsum Romanos antea piguit, iis videri potuit 
adeo reconcinnatum, ut eius memoria impune redintegraretur. 
Quae argumenta etsi nulla esse dicas, tamen ad alios annos 
aberrare prohiberis. Ipse enim Germanicus, apud quem in 
gratia se ponere Fastis oblatis Ovidius voluit, mihi annum 
U. c. 770 defensitanti subsidio venit. 

In carmine, quod Phaenomena et Prognostica Solensis 
•continens Aratea inscribitur cuiusque alium auctorem (velut 
Domitianum) pronunciare per auctoresS) mihi quidem certissi- 
mos haud quaquam licet, filius ille Tiberii literatissimus versi- 
bus effert eandem sine dubio pacem, quam ab Ofidio et a 
Manilio collaudatam supra demonstravi. Neque, quamquam ia 
epistola quadam e Ponto ad Suillium data (IV, 8, 73) legimus 
de Caesare: 

„Modo bella geris, numeris modo verba coerces" 



B) Cfr. Teufi*. hist. Ut. Rom. §. 270, 7. 



— 66 — 

Merkelio iudice probabile est meminis^e eum pacis ante biberna 
a. XJ. 769, quibus positis e Germanorum finibus Romam trium- 
phandi causa redierat. Nam versus iste Ovidianus ita ambiguus 
est, ut etiam in omne carminum condendorum studium valeat, 
neque acrius spectat ad Aratea quam ad comoedias Graecas, 
quas a Caesare compositas esse Suetonius*) testatur. Ac ne 
hoc quidem necesse videtur e versibus Fastorum I, 23, 24: 
„Scimus, et ad nostras cum se tulit impetus artes, 
Ingenii currant flumina quanta tui", 

unde nihil prorsus amplius quam et Ovidium et Germanicum 
arti poeticae vacare cognoscimus, nos efficere, ut illo retrac- 
tante Fastos hunc iam Arato latine interpretando toto animo 
se dedisse censeamus. An quod Ovidius in Fastis I, 67 la- 

num orat: 

„Dexter ades ducibus, quorum secura labore 
Otia terra ferax, otia pontus habet", 

haec potest esse causa, cur Merkelio concedamus eum ante in 

Germanici carmine^) legisse: 

„Si Yenus iugressa est spatiosi sidera cancri, 
Pacem mundus habet; non uUi corpora soles 
Pestiferi incendunt e. qu. s."? 

Aliud sentire hunc, aliud illum per se ipsum patet. Hoc tan- 
tum sine ulla dubitatione confirmaverim Caesarem armis depo- 
sitis triumpho de Germanico acto, cum otium diu frustra ex- 
optatum nanctus esset, pace anni 770 ita usum esse, ut cum 
astronomicis rebus tum Arati carminibus, quae ornatissimis 
atque optimis versibus, ut ait Cicero, de caelo stellisque 
composuit, industriam et curam impertiret. Tum denique 
ad Tiberium, cuius quales essent-mores mira pietate sero in- 
tellexit, suo iure scribere potuit, quae sunt in carminis pro- 
oemio inde a Phaen. v. 5: 

„Quantum etenim possent anni certissima signa, 
Si non parta quies Te praeside puppibus aequor 
Cultorique daret lerras, procul arma silerent?" 



«) Suet. Calig. 3. — Plin. N. H. 8, 42, 155. 5) Breysig. Progu. 
fragm. HI, 89. 





> 



— 67 — 

lam quid Aratea ad Manilium eiusque Astronomica per- 
tinent? Quod si quaeritur, vix a veritate recedet, quisquis 
Manilium dicet, priusquam fati leges in carminis formam redi. 
geret, consilium Germanici exploratum et compertum habuisse. 
Insignis enim atque inauditus est horum poetarum consensus 
in praefando: alter hanc rem sic instituit: 

„Ab Jove principium magno deduxit Aratus 
Oarminis; at nobis, genitor, tu maximus auctor 
Te veneror, tibi sacrafero doctique laboris 
Primitias . . ." 

alter initium sumit ab his: 

„Carmina divinas artes et conscia fati 

Sidera, diversos hominum variantia casus, 

(Caelestis rationis opus!) deducere mundo 

Aggredior 

Hospita sacra ferens 

Hunc mihi tu, Caesar, patriae princepsque paterque 

Das animum viresque facis ad tanta canenda . . . 

(Tu princeps auctorque sacri, Cyllenie, tanti)." 

Quale enim discrimen inde oritur, quod hic principis divini 
benevolentiam audacius sine ullo circuitu anfractuve captat, 
ille fortasse signa maiestatis Tiberium aversari non ignorans 
ad exemplum Ovidii, facta inter principem et Jovem compara- 
tione, eandem gratiam affectat,' tale meo quidem iudicio non 
est ita comparatum, ut consensum eum, quem dixi, sententia- 
rum vel verborum obturbet. Atque etiam manifestius erit 
iuvenes, de quibus agimus, poetas quadam necessitate inter se 
coniunctos esse, si legeris apud Germanicum (Phaen. 11, 12): 
«Nunc vacat audacis in caelum tollere vultus 
Sideraque et mundi varios cognoscere motus«, 

haecque verba contuleris, quae Bentleio auctore pro fide co- 
dicis Gemblacensis sive Veneti Manilius ipse sic scripsit: 
„Iamque favet mundus propius scratantibus ipsum 
Et cupit aethereos per carmina pandere census. 
Hoc sub pace vacat: iam nunc iuvat ire per altum 
Aera et immenso spatiautem vivere caelo 
Signaque et adversos stellarum noscere cursus 
Quod solum novisse parum est." 

5* 






— 68 — 

Nonne ipsis verbis Gemanici Aratea Astronomicon auctor 
tangere videtur? Deinde addere, tale opus nondum omnibus 
suis nunierls ac partibus arti astrologicae, quae quidem nunc 
sit, satisfacere eaque de causa novo carmine adiuvandum esse? 
An quisquam paulo ante Manilium principe Tiberio in publi- 
cum prodiit, quem varios stellarum cursus noscere plus iuverit 
quam Germanicum? Cum priores poetae, quibus Arati opera 
placebant, ad Graecum verbum Latine reddentes eorum nec 
vitia ad excultioris artis praecepta emendassent nec virtutes 
auxissent, Germauicus quidems) fabulas nounullas Arato plane 
intactas addidit, quae apud hunc non recte disposita intellexe- 
rat in meliorem ordinem redegit, plura quae falsa ab Arato 
prodita esse ex posterioris aetatis astrologorum libris cogno- 
verat, correxit. Hunc igitur solum Manilii, cum carmini suo 
prooemium praemitteret, animo obversatum esse opinor, hunc 
solum cordi fuisse ei, qui in Astronomicis (I, 117) „magna cum 
parvis simili percurrere cura" studeret, neque tamen cunctis 
eius optatis respondisse. Neque enim amplius requirere non 
potuere, quicunque nutu et arbitrio Tiberii gubernari volebant, 
praesertim cum liic princeps et ipse non veterum deorum nu- 
mine sed fato sideribus ab illis insito omnia regi crederet. 
Hoc fatum a poetis carmina de se cum poscere videretur, 
iuxta Germanicum Manilius constitit, quem (I, 16): 

„ . . . impensius ipsa 
Scire iuvat magni penitus praecordia mundi 
Quaeque regat generetque suis animalia signis 
Cernere et in numerum Pboebo modulante refeiTe." 

Ac quemadmodum ille (Phaen. 16} Tiberio supplicat: 
„Pax tua tuque adsis nato numenque secundes!" 
ita hic deae, qua nulla Augusti heredi potentior visa est: 

„Faveat magno, Fortuna, labori". 
Tali intellego vinculo Germanicum et Manilium inter se 
devinctos fuisse, quod, tanta in prooemiis et Arateorum et 
Astronomicon similitudine et propinquitate facere non possum, 



> 



,.,.iMd ■• f" 



6) Cfr. J. Frey, de Germ. Ar. interpr. p. XXIV. 



— 69 — 

iit alterum ab altcro divellam et distraham. Qua in re nisi 
fallor, rectissime nos acturos existimo, si iuvenes illos eodem 
fere tempore ad suum quemque carmen componendum aggressos 
esse statuemus, nec per me non licet, in eam sententiam disce- 
das, quam Merkelius alia ratione (p. 56) male defcndit, ut Mani- 
lium prius quam Germaniei Aratea edita essent, in scribendis 
Astrouomicis haesissc dicas. Neque enim, exccpto huius ope- 
ris prooemio, Manilium video per quatuor libros ulla ex parte 
Germanici vcrsus suis accommodasse. Frimum caelestia signa 
ab eo disponuntur alio ordine atque quem Arati interpres 
(vv. 24—725) servtit; deinde alius alia ratione posituras side- 
rum adumbrat: porro ad ea nuncupanda modo Latinis modo 
Graecis nomiuibus usi poetae variando inter se differuuti); 
tum signis uterque non semper easdem fabulaa attribuit, atque 
in quibus alter multus cst, alter eas leviter perstringit quo- 
rumque fidem Germanicus in dubitationem vocat, eas tanquam 
veras laudare videtur Maniliuss), denique quasdam hic enarrat 
iUe silentio praetermittit^). Quae vero locutiones poetis com- 
munes mcmoria dignae sunt, has ab aliis, qui priore tempore 
Arati carraina in Latinum converterant vel de suo opera 
astronomica confeceraiit, ambo simul adsumere potuere»o). 

Quinti dcnique libri Astronomicon auctor exordium sumit 
a tali seutcntia, qualis ad redintegrandam Germanici memo- 
riam nescio an maxime idonea sit: 

„Hic alius finisset iter signisque relatis 

Quie adversa meant stellarum numina quinque, 

Qoadriiugis et Phoebus equis et Delia bigis, 

Non ultra struxisset opus caeloque rediret 

Ac per deecensum medios percurreret ignes 

Satiu-ni, Jovis et Martis Solisque sub illis 

Fost Venerem et Maia natum te, Luna, vagantem." 



7) Arat. 25, 207, 283, 270, 9M, !^35, 867, 394, 426, 693. Astron. 
I 275, 348, 323 (V, 510), 271, 39o, 440, 421, 415, 272. /)/^s*t J. 
337-340 = Arat. 276. Astr. I, 403 = Arat. 345-355. ») Arat. 81, 
n, 103-146, 157-164, 315-320. Astr. I, 323, 421. 1«) Arat. 67. 
Astr. I, 315 = Cic. de nat. deor. U, 43, 108. 



rf 



— -70 — 

Alius ille quis fuerit si ex me quaero, mihi invito veuit in 
mentem iterum eius, qui Tiberii aetate Aratea scripsit. Quo- 
niam enim horum fragmentis, quae supprsunt, fides nequaquam 
abrogauda est, Germauicus in opere suo postremum id egit, 
ut quid Zodiaci signa planetaeque ad tempestatem commutan- 
dam valereut paucis explicaret; de reliquis autem sideribus 
tacuit fefelUtque spes eorum, qui Phaeuomena legentes totius 
caeli speciem adamaverant. Hoc ipsum Manilius, cum quantae 
qualesque signorum XII vires essent libro IV exposuisset, in 
extremum poema properans, ut opinor, recordatus est. Quod 
ne sentiam, quid tandem impedimento est? Nonne recurrere 
possum ad superiora, quibus librum Astronomicon V vix ante 
annum 775 scriptum csse probaverim, hisque addere, quod 
Germanicus anno U. 772 auctumno ineunte mortuus. est? 
Nonne hinc talis conclusio efficitur: Manilius suo carmini 
finem imposuit multo post quam Germanici carmen confectum 
et absolutum fuit? Nonne praeterea veri est simillimum, eum, 
qui primos cuiusdam carminis versus plane cognovisse iudiciis 
parum ambiguis arguatur, ne ultimos quidem ignorasse? Ita 
mehercle fieri potuit, ut Manilius Germanico studiorum olim 
socio imperfectam ratiouem vitio duceret, neque igitur siue 
omni probabilitate ad ea, quae supra posui, cogitatione licet 
haec fingi: „consiliis carminum faciendorum inter poetas com- 
municatis inter componendum nescio quam consulto alter ab 
altero nihil quaesivit; tum demum, cum Germanici Aratea sa- 
tis pervulgata — quamquam Suetonius de iis ipsis nihil tra- 
didit — lectitataque fuere, ut vel verba apud alios scriptores 
furtim ad illa spectantia ab omnibus fere intellegerentur ; tum 
demum, inquam, in exordio extremi Astronomicon libri Mani- 
lius vitium id, quod in Prognosticis animadverterat, paucis 
significavit." Quae si tibi quoque verisimilia videbuntur, inde 
sententiam Merkelii supra tum reiectam tum receptam intra suos 

terminos coerceas (p. 56. 69). 

Sed haec omnia quid sibi volunt? Quoniam Astronomi- 
con libris suum cuique annum quasi natalem adscribere in ani- 
mum induximus, quid iam iuvat docere librum V aetate poste- 





V 



, » ■'■ • 'ii 



\ 






_ 71 — 

riorem quam Aratea esse, si aliunde (p. 43) certiores temporis 
numeri nobis suppeditantur ? Ultra pacem, quam ab Ovidio Ger- 
manico Manilio aequis deineeps laudibus ita praedicatam ostendi- 
mus, ut carmen, de quo quaestionem instituimus, aestatem ab- 
hinc anni U. c. 770 superare non possit, nihil prorsus ex his 
poetis eruimus. Ad coniecturas vero progressi Manilium et 
Germanicum probabamus eodem fere tempore in facienda astro- 
logica poemata incubuisse, hunc autem cum illo primos tantum 
8ui operis versus sive argumentum consiliumque communicasse, 
hacque de re in orbem quasi volvebamur, cum Manilium Astro- 
nomica perorantem Arateorum memorem propterea dicebamus, 
quod eum prooemiantem huius carminis gnarum fuisse crede- 
bamus. Quid inde redundat ad rem nobis propositam? Quam- 
diu debilia debilibus ita fulcire, ut uno adempto omnia ne cor- 
ruant periculum sit, in animo est ? — Haec ac similia quisquis 
iam me interrogaturus est, ei mea sponte confiteor modo me 
significasse cogitationes eas, quae cum animum meum subiissent, 
inde nova de Manilio et, quantum equidem scio, inaudita suspi- 
cio coorta est. Quae ipsa si conquisitis protinus a me argu- 
mentis extrinsecus ita firmari potuerit, ut ad veritatem emergat, 
eum meliore luce omnia adspergentur tum de singulorum Astro- 
nomicon librorum annis non frustra quaeretur. Etenim quas 
res ad eam corroborandam aptissima esse censeo, ex iisdem- 
si tibi placebunt, primum facile cognosces, qui anni libros II 
et IV tulerint, deinde appositis iis, quae supra monstravi, tem- 
poris indiciis ratione et via ceterorum quoque librorum aetatis 
fines efficies, ut satis plane eluceant. 

Prius igitur quam de iis, quae hoc capite continentur, 
iudicium fiat, videamus de recentissima illa suspicione ac de 
eius probabilitate. 



n 



— 72 — 

Caput VII. 
De Manilio Germanici socio. 

Duo iiivenes ubi primum non solum eodem fere tempore 
eademque in urbe vixisse verum etiam literarum artiumque 
studio sibi pares fuisse observavimus, haud sane multum abest, 
quin etiam alterum in consuetudinem alterius venisse cogitemus. 
Est vero necesse nos tale quid suspicari, si qua ex parte alter 
alterum non sine cura respicere videtur. Ac iam supra dictum 
est eam intercedere inter Astronomica et Aratea similitudinem, 
ut huius carminis si non nna omnes, certe primos versus illo- 
rum auctorem ante incohatum carmen suum perbene cognovisse 
coniciendum sit. Deinde crescens illa suspicio num aliis locis 
contra veritatem repugnaret perscrutanti mihi tot tamque clara, 
ut opinor, verae rationis signa apparuere ex improviso, ut id, 
quod esse potuisse initio finxeram, profecto fuisse mox mihi per- 
suaserim. Nunc igitur Manilium dico quondam inter familiares 
Germanici et domi admirantes et foris comitantes versatum 

esse. 

Erit autem operae pretium huius rei quam optima eligere 
testimonia. Nam ipsa si stabit, excepto libro Y, Astronomi- 
cis auctorem apparebit inde ab anno XJ. c. 770 per triennium 
fere intentum fuisse. Propterea noli admirari iterum me de- 
flectere ad tales res, quales a re proposita in speciem alienae 
sint. Mox et ipse in spem venies id, quod iam diu moliti si- 
mus, nos recta etiam assecuturos. 

Et primum quidem de themate, quod vocant, Germanici 
dico. Id enim quin Manilius quarto carminis sui libro inter- 
posuerit, minime dubium esse existimo. Tam apta suut ad ce- 
lebrandum illum iuvenem, qui a moribus Tiberii longe diver- 
sus civili ingenio miraque comitate unus omnium maxime 
floruit, haec verba, quibus poeta (lY, 209—212. 548—552) in- 
dolem partuum Librae adumbrat: 

„Hic etiam legnm tabulas et condita iura 
Noverit atque notis levibus pendentia verba, 



\ 




r 



•^ N 



\ 




f 



'^\ 



i \ 



— 73 - 

Et Ucitum sciet et vetitwn, qnae poena sequetnr, 

Perpetuns populi privato in limine praetor." 
Felix aeqnato genitns sub pondere Librae! 

iudex examen sistet vitaeque necisque 

Imponetque iugum terris legesque rogabit, 

lUum urbes et regna trement nutuque regentur 

Uniue, et caeli post terras iura manebunt. 

Mcnse enim, cui lude a die XIX Librae signum praeerat, 

Septembri natum fui.se cum, quem Augustns T.beno adoptan- 

dum dcdit, veri videtur simiUiuium, propterea quod - ■ne-nonam 

patris iUum mcnsem Caligula Gcrmamcum appellavit. ) Qua« 

'Irri.fratm^T^^^^^^^^^ 

Ta s^ne optrcomprvi extemplo mihi quidem persuasi Suetonium 
d,ta sane opeia compar ^^^^^^^^^ „,, q„i ad dies aut natales 

de nula a .a '« "«';;;''' ^^^ f„ ^jt, Oct. c. 100 e voluntate popuU 
aut mfenales specta^eie. ^em in celebrandi fuisse 

Romani docet -men --. "^JXmanicum mense Octobri mor- 

r""T„il V re a 773Vmi <J«PO't»*- -- «*- """«^ «""tr' 
sTest probrile censeo quod iam Haakhius (in Pauly. encycUU. 

rsrposuitnn Lptembrem mensem incidisse eius natalem hanc- 
p. 838) posuii, m o p CaUgula adductus sit. ut Ger- 

nnn pxtrinsecus fuisse causam, qua ^uiifeui'» » n„„a 

^ »ni!fm nunQuam priucipem Julio et Augusto appoueret Atque 
manicum nunquam iiui v- f i,„i,pndam esse exstimo, quam 

huic rationi aliquanto maiorem fidem ^f'^^'^^"'?^"! . f ^v 

coniecturae ilU Honzeni. qua recepta m Act s fi. arv^ 1^.^'^ 
coniBi-i Germanici natalem fmsse cre- 

f 'rNeaue enim elaJAra a. 40 fundata est in marmore Uteras 
n,e necessarias ad unam omnes continenti, sed in folio chartaceo 
TrrorZe co" fitetur, valde mutilo hincque videtur in amb.guO 
ut auctor ipse "»■'««'■ ^ ^„ fr^t.is aunua sacra mstitu. 

relinquendum, m honorem pair c.,-™anici gentem comme- 

CaUgula iusserit. ^am Suetouu^ totam German c, g ^^.^ 

„,orat illo tempore pubhce ''^.^^^"''XSa a 40 et 38 rectene 
rei testimonio sunt Demde ^"™ f J^^J^^ a 38 mutUo non de 
altera alteris suppleantur an potms m marmore a. o 
die nataU Germauici sed de aUo (velut inferiali) mentio fla . Itaque 
aie naiau vi^i _„„„„ rplio-ione reverear, Actis a. do, 

quamvis ingenium Henzen. magna ';''''?"; '';*''am dissua- 
ouae paulo ante natalem Divi Augusti habeutur, neqnaquam 

CibL feci cum iis, '^^^^^^^^''^^J^^'^: ^^ TZoZ 
arbitrentn. n^^dum .uod ^^^^ ^^V ' _ pj de 

TaT c r' ruZZ-n, HeJ. XHI. p. 246) aUas et aUbi d.cam. 



— 74 — 

vero ad privatum praetorem attinent, ea sine ulla iniuria prae- 

dieari potuere de eodem: talia decebant futurum principem, in 

quo benevolentiam singularem conciliaudaeque homiuum gratiae 

ac promerendi amoris mirum et efficax studium fuisse tradunt. 

Neque aliis tollit Germauicum laudibus Ovidius iu prooemio 

Fastorum, cum scribit (1, 21. 22): 

„Quae sit enim culti facundia sensimus oris, 
Civica pro trepidis cum tulit arma reis". 

Porro idem iure vitae necisque usus est iu consulatu, quem 
stafcim post quaesturam gessit"'^) Quem lionorem priusquam in- 
iret, ad componeudum Orientis sfcatum profectus et Armeniae 
regem devicit et Cappadociam in provinciae formam redegit. 
Has ad res quid tandem facilius referas quam istos versus: 

„Imponetque iugum terria legesque rogabit, 
Illum urbes et regna tremeut nutuque regentur 
Unius . . ."? 

Insuper accepimusS) rogante Tiberio Patrum decreto permissum 
esse clarissimo illi duci maius imperium quam iis, qui sorte 
aut missu principis proviucias obtinerent. Denique si quis 
legit: 

„et caeli post terras iura mauebuut"*) 
haec' verba paulo obscuriora quid impedit, quominus ad studia 
Germanici astrologica collineari a Manilio censeat? quid, quo- 
minus ad ea couferat Ovidiauum illud (ex Ponto IV, 8. 73): 

„Modo bella geris, numeris modo verba coerces"? 
Neque secus multa ex iis, quae iu quinto Astronomicou inde 
a vs. 295 de Sagittae Haedi Lyrae genituris habentur, qua- 
drant in Germanici personam, quam rhetoris poetae docfci du- 
cis magistratus optimam fuisse Suetonius testatur. Quin etiam 
quod in eodem libro artem scenicam eiusque ex magistris ce- 
leberrimis Menandrum solum miris verbis commemorat, Mani- 
lius ad id studio Germanici, qui maximopere Graecas comoe- 
dias adamasse atque etiam imitatus esse dicitur, impelli vi- 



/ 



V 



— 75 — 

detur - Quid? quod amicum esse poetam ei, quem tutela 
Librae et patrocinio uti haud dubie inter aequales observavit, 

conicere licet e versu IV, 548: 

„Felix aequato genitus sub pondere Librae". 
Nam i)raeterea quid invenitur causae, cur ille et Librae partum 
tali verbo insignem faciat neque reliquorum siderum pupillos 

felicea praedicet? 

lam vero haud temere nescio an suspiceris visum esse a 
Manilio auno V. c. 770 Germauicum triumpUantem et m pompa 
spectantes captivis spoliis simulacris montium iluminum proe- 

, , " i i s^ A o inin Rmim cladis Varianae mentio- 
liorum delectantems). Ac lam supra, oiauis 

uem recuperatis aquilis ignominia populi Romani exstincta 
maximc Germanico honori duci po.se, quatenus necesse erat, 
cxposui. Hoc loco adiciendum mihi est, quod poeta quemad- 
modum Chelarum partum sic eam vicinitatem, uude ille sum- 
mam sibi gloriam acquisivit, premere solet. Dicit euim ber- 
maniam III, 117 siccam, IV, 692 inter suos partus obstupe- 
facUm V. 719 flavam per ingentes partus surgentem, v. 794 
feris tantum diguam matrcm. Neque tero hoc verborum ge- 
uere ceteras teriue regiones distinguit. Quare iudicare cogi- 
mur datam fuisse ei autea occasiouem Germauos ipsos propius 
spectandi. Tempus autem huic rei opportuuissimum fuit, cum 
iUorum victor Urbem intraret. - Sed fortasse ipse quoque 
Mauilius duce Germanico in sedibus Cheruscorum, Chattorum, 
Angrivariorum quaeque aliae nationes usque ad Albim cole- 
bant sive stipendia merens sive animi causa versatus est, ipse 
asperitatem nostri caeli, difflcultatem deviorum, ferociam homi- 
num et bestiarum moleste tulit, ipse in saltu Teutoburgens. 
oculis conspexit anuo septimo post cladcm Varianam .,graves 
rerum hominumque ruinas". Hoc quidem pro ccrto habeo Ma- 
nilium post triumphum Germanici in com.tatu fuisse, quod 
scire nostra in quaestione plus valet. 

Itaque missis coniecturis, .quibus indulgens vereor, ne ad 
nugas ineptiasque effingendas descendam, transeo ad testimonia 



2) Suet. Cal. c. 1. S) Tac. Ann. U, 43. *) De verbo manendi 
i. e. standi inspice eis I, 180. 729; II, 309. 



5) Tac. Ann. 11, 41. 



— 76 — 

ea, quibus Astronomicon anctorem cnm Germanico iter, quod 
Tiberius imperavorat, per Asiam fecisse demoustrem. Ilorum 
unum iam p. 36—39 in disceptationem vocatiim est. Constat enim 
versibus illis (lY, 7G3— 766), quibus a poeta Ehodus insula 
mirum in modum celebratur: 

„VirgiDe sub casta felix terraque marique 
Est Rhodus, iiospitium recturi priiicipis orbem 
Tumque domus vere Solis, cui tota sacrata est, 
Cum caperet lumen magni sub Caesare mundi." 

IS^egavimus hoc loco quidquam subesse, quod exilium Tiberii 
in memoriam revoeari indicaret. Compertum autem si nobis 
est, et ipsum Germanicum voluntatc Augiisti ad imperium de- 
stinatum fuisse eundemque iussu patris in Asiam proficisceu- 
tem in insula Rhodo aliquamdiu moratum esse atque ibi, Piso- 
nem inimicum e naufragio cnm servaret, civilissimi ingenii 
specimen dedisse, si deinde ex iis, quae scriptores saeculi 
Augusti posteris tradidere, satis liquet nemiiiem Caesarem illa 
aetate in omnes partes aptins lumen magni mundi quam Ger- 
manicum dici potuisse, — si haec cuucta refelli nequeunt lo- 
cupletissimis testibus praesentibus, quid tum? Is^onne illos 
versus, quos iterum interposui, de filio omnibus carissimo ac- 
cipere malemus, quam de patre, qui in dies magis omnium 
honestorum odium in se couflaverit? Atqui de summis Ger- 
manici virtutibus non sohim adulatores consentiunt verum etiam 
integerrimi morum censores. Necessario igitur consequens vi- 
detur, quod modo significavi. 

Quodsi furtim Germanicum Rhodum deversum ante oculos 
legentium ponit, Manilius nonne etiam tali voce ad efficien- 
dam hanc rem elegit, qualis ex ore sociorum audiri solet? 
Nonne „tum" particula usus animo respicit ad illud tempus, 
quo ipsi in insula felici quiescere licuit? Yelim hoc loco 
idem atque ego sentias: tum non modo novum habeas testi- 
monium necessitatis, qua Manilium cum Germanico coniunctum 
fuis?e dixi, sed etiam, cur me admonente librum Astronomicon 
quartum anuo U. c. 770 praeterito compositum esse colligas. 
At ut id tibi persuadeam, opus est te gravius moveri. 



ti 






V 






— 77 — 

Petens igiturS) insulam, quae Phoebo sacrata erat, ad Co- 
lophona appulsus Germanicus Clarii Apollinis oraculum, quod 
consuleret, adiise narratur. „Sacerdos Mileto accitus numerum 
modo consulentium et nomina audit: tum in specum degressus 
hausta fontis arcani aqua ignarus plerumque literarum et car- 
minum edit responsa versibus . . et ferebatur Germanico per 
ambages, ut mos oraculis, maturura exitium cecinisse". Atque 
etiam de hoc Phoebi adyto recordari mihi quidem videtur Ma- 
nilius; neque enim facere poteris, quin miram rerum similitu- 
dinem Tacito, qui illius uarratiunculae auctor est, cum poeta, 
de quo agimus, esse agnoscas, ubi primum in prooemio libri 
Astronomicon II, 53—56 legeris: 

„Quaeramu8 
Undam . . occultis meditantem murmur in antris, 
Quam neque durato gustarunt ore volucres 
Ipse nec aethereo Phoebus hbaverit igni. 
Nostra loquar: nulli vatum debebimus ora." 

neque si alia itineris vestigia apparebunt aliquanto eviden- 
tiora, utrumque scriptorem mentis oculis eundem locum per- 
lustrasse, ut spero, mecum credere recusabis. (Cfr. p. 82.) 
Quin te quoque praevideo eo progressurum, ut librum illum 
post exscensionem in Asiam factam scriptum esse conicias. 
lam enim in Annalibus (II, 54) legimus Germanicum vere 
anni U. 771 cupidine veteres locos et fama celebratos noscendi 
incitatum, cum ad Ilium navigasset, in huius urbis regione ea, 
quae varietate fortunae et populi Romani origine veneranda 
essent, contemplatnm esse. Vix igitur dubium est, quin huic 
duci mentionem patriae Priami gratissimam Manilius putaverit 
atque, si omnino versus edebat, ad eam frequentandam incli- 
naverit, nempe si peregrinantis socium eum fuisse recte poni- 
mus. Mutatis autem mutandis sic ratiocinari fas est: poeta si 
in celebrandis Troiae rebus mire multus est, non sine causa 
iina cum Germanico hanc urbem adiisse arguitur. Atqui vide- 
mns eum Hbri II initium eumere ab Homero patre iisque va- 



6) Tac. Ann. II, 54. 



— 78 — 

tibus, qui imitando eum expressere. Idem saepi?sime in memo- 
riam reducit Troiam eiusque regem celeberrimum cum Hectore, 
qui fortasse ut Achilles Alexaudro, sic Germanico placuit. 
Pergamus igitur suspicari necessitatem, quam quidem domi in- 
ter Germanicum et Manilium intercessisse e carminibus eorum 
supra coniectavimus, in itinere Asiatico esse continuatam. 
Quod si opportuno quodam loco usque ad persuadendum con- 
firmari potuerit, non temere, sed quadam cum probabilitate 
Astronomicon librum II haud ita multo post Ilium relictum 
incohatum esse- statuemus. 

Accedit, quod regna signorum caelestium per partes orbis 
terrarum tam luculenter Manilius describit, quam accuratam 
harum rerum cognitionem nuUo modo adipisci nisi magnis 
terra marique factis itineribus potest. Optime autem nescio 
an hoc cogniturus sis, si descriptionem, quae quarto libro con- 
tinetur inde a versu 585 usque ad 815, totam sive modo ver- 
sus 671—675 cum enumeratione, quam — ut exemplum dicam — 
in Fastis inde a IV, 273 Ovidius plerumque intra domesti- 
cos otians facere potuit, dedita opera comparabis. Quaecunque 
regiones ab Illyria usque ad extremos Parthorum fines Ger- 
manico peragrandae fuere, eas in Manilii chartis inscriptas 
poeticis quasi coloribus reperies; at Ovidii ab ieiunitate ani- 
mum te aversurum confido. 

Neque minus nostram ad causam pertinet, quod Astrono- 
micon auctor ad illustrandas suas sententias imagines de iti- 
nere repetitas saepius exspectatione carmini interposuit, velut 
II, 50. 58. 59. III, 26. Y, 1. Etenim hinc quoque patet eum, 
qui incredibili quadam vitae obscuritate ad hanc quaestionem 
nos allexit, non fuisse in numero hominum semper fere domi 
otiantium atque etiam superiora simul respicienti mihi tantus 
venit animus, ut partem Astronomicon eam, quae inter librum 
I et V exstat, a socio Germanici in ipso itinere confectam esse 
paene iurem. 

Haec res quantopere nobis in exploranda carminis aetate 
sudantibus blanditurl Prosperrime procul dubio in tractandis 
rebus caelestibus unus quisque procedere poterat in Oriente, 



\ 




i 




\ * 

r 



m^ 



— 79 — 

1 «,,« anrntiA incunabula astronomiae posita fuere. 
ubi Jove plerumque eereno mcunauuiu. u,ov i 

\ . Laf nnPtnm aui de caelo stellisque dicere se- 

In Asia necesse erat poetam, qui u« i.c. n 

c„„> conBtituhset, in dies magis diviuo mflan ^P- »' <1- / "_ 
nitus iucitante oratio facili negotio numens -«^f J" ™ 
aue - quam artem Manilii potissimum propnam fu.sse luter 
omnes constat - qnasi effunduntur et iu locis quoque impe- 
dH.s bene fiuunt Ecce deiude causam probabiliorem , cur 
llta iu Astronomicis incohatum neque perpolitum carmen 
rarguant eaque primo impetu iacta iudices; ««- -«sam cur 

LpLime et' perspicuitatem oratiouis et ^^-^^^'^^-^^l^' 
bris primis desideres. Defecit profecto poctam «um ^-J^ P;»" 

. ■ o„„o Tiprntrrabat atque semel in Aegyptn"" se con- 

zz:^^^-^ - -rTtcrrro 

masime necessaria. Eaque tum demum ilh rcdat cum mortuo 
r:L in Urbem redux factus multis meusibus mtermxss.s tn- 
stissimae huic orbitati solatium invenit. (Cfr. p. 4d.) 

Tt dixerit quispiam haec omnia argutius subtihusque ex- 
codtata vel minus certis argumentis confirmata, quam qmbus 
Mem habere homini pn.denti liceat Hoc forUsse rec te .nd. 
caret nisi in quarto Astronomicon locus snperesset unde, quo 
Tno ipse scriptus sit, necessario, ut puto, manifest.ss.mis .nd.- 
•7co!rnosca8 - Hoc loco totius argumentationis nostrae 
nuasi Lio vertitur, nobisque dantur ansa^, ad quas alhgata 
Itera temporis adminicnla per se ipsa -A'-»- « -«"^^^; 
m issimumque huius rei colnmen couiungamus. Quod sx qm 
"nditus evertere potuerit, in cassnm ac frustra hoc cap.te me 
dispntasse nou impediam quin censeat, neque ind.gn pat ar 
„t etiam ex iis, quae supra nova luce illustrasse m.h. v^eor 
Ita in pristiuas tenebras recidant; si minus, q-cun ^^ ».- 
dissertationis parti antecedunt, ea et.am -1-- ^ J™;;^. 
locata tibi commendabo. Utamur ig.tur opportun.tate ad ^" 
troversias dirimendas data. Legimus in eo, quem modo laudavi, 
llbro inde a versu IV, 773: 

Hesperiam sua Libra tcnet, qua condita Roma 
Orbis et imperio retinet discrimiua rerum 
LancibuB et positis gentes toUitque premitque, 



— 80 — 

Qua genitus Caesarque meus nunc condidit orbem 
Et propriis frenat pendentem nutibus orbem." 

His ex versibus tres primi, qui Romam, quod iu Hesperia, 
regno Librae, condita sit, buic signo imperium orbis terrarum 
debere ostendant, a consilio nostro, quod quidem ad Germa- 
nici et Mauilii societatem pertinet, alieni sunt atque ideo tan- 
tum ante oculos positi, quo melius versus subsequentes intel- 
legantur. In iis enim aliquamdiu consistendum nobis est. 
Rursus fiunt verba de Libra, quo sidere Caesarem Germanicum 
natum fuisse e Suetonio antehac cognovisse nobis videmur, at- 
que etiam a poeta partus quidam illius nomine Caesaris nun- 
cupatur. Cum autem alium Caesarem eadem in sorte fuisse 
saeculo Augusto plane ignoremus, maxime consentaneum est 
nos ita ratiocinari, ut illa verba de Germanico solo dicta esse 
statuamus. Quid ? quod nihil, si genituram Chelarum excipias, 
de hoc duce praedicari potest aptius quam quae versibus lY, 
776. 777 continentur. Germanicus profecto condidit orbem. 
Initio enim anni U. c. 771 per Graeciam eiusque insulas iti- 
nere superato cum Asiam teneret, profectus est ad Armenios 
eisque rege dato perrexit ad Cappadoces, quibus dicionis po- 
puli Romani factis exeunte anno amicitiam ac foedus cum 
Parthis 'renovavit atque omnes eorum res qnam optime con- 
stituit. Parthorum autem regnum maximis opibus Romano 
imperio simillimum Manilius versibus libri quarti 674. 675, 

qui sunt: 

„India notitia maior, Parthique vel alter 
Orbis et in caelum surgentis moenia Tauri", 

vi particulae, quae est „vel", satis dubia ita commemorat, ut 
sive a Parthis ipsis sive ab Armeniis alterum terrarum orbem 
possideri intellegamus : XJtut igitur est, hoc nuUo fere modo 
dubium esse potest, quin extra imperii Romani fines alter 
terrarum orbis Germanici opera usus fuerif^^). Ac propriis 
mire frenavit idem pendentem nutibus orbem. Nam cum e se- 
natus consulto summam sane potestatem in Oriente haberet, 



\ 



^. 



\ 

B 




\ 



f 




*u 



J 



Tf) Tac. Ann. II, 53—58. — Respice p. 41 : Astr. V, 376. 377. 



— 81 — 

usque ad mortem, quae a. d. YL M. Oct. (Kal. ^^J^ 
772 accidit, omnium gentium saluti tanta dibgentia prosp x^ 
I plurimum apud eas auctoritate valeret: omnes hab^^^^^^^^^ 
Buum ipsius arbitrium et nutum se accommodantes potms quam 
suum p^ Oricntem non posse pacan nisi 

absentis principis, qui motum untuium r 

T . • Lr.i\a inm iiridem sibi persuaserat. Quem aa 

Germanici sapientia mm priuem Di"i i i„i,^:^^ 

^.enta. celebraudum uulla usqua. aut brev.r au pulchn 
reperitur laus quam in Astronomic.s ManU» Addo juod h.c 
noeta praeter consuetudinem priorum poetarum Parth s qui 
vlntatrGermanici obsecuti sunt, aliquid gloriae attr.buU m 
eodem quarto libro versibus 803. 804: 

Magna iacet tellus magniB circumdata ripia 
PMthis et ab Parthis domitae per saecula gentes , 

^««.niim plnrissimus lUe dux crebris 
at Cappadoces, quorum regnnm «'""digere coactus est, 
factis seditionibus in provmciae formam redigere coac 
non leviter obiurgavit ibidem versu 760: 

..Nemeaee potiria . . regno feroc? Cappadocum". 
Quibus nnctis animadversis. nemiuem alium ms. Caes-- Ge. 
• « Mnnilio laudibus affici ego quidem non is sum, qui 
mamcum a Manilio ^^^^^^^^ J .^^^ Germanicum a 

sat probabile esse negem. Haec res, si ^^^^^^ n^Phercle 

.. o« «Tifpn rpctes^ statuimus, videtur menercie 

Libra genitum esse antea recit ; &w*i'u ; 

^'"^r:r e.templo poeta amicus ^^^^^^-^J^^J^ 
wnr- nam- mens, inquit, Caesar condidit orbem. Idemque 
ve^: rndtio est haberi iHum in dncis comitibus, quandoqm- 
versus inmcio e frenare, ad prae- 

dem nunc particula, forma verbi, 'V^°'^ j 

<.on« tPtnDus spectans, denique omnis versuum sonus proxime 
sens tempns spei-ia. , n . . jj yaluere, 

Germanicum iHum adesse significant. Ue ipso igi 

quae scripsit inde a versu IV, 622: 

..Miratur populos Asiae totidemque t~P'"'»> 

Ouot loca, et innumeraB gentes Taurumque m mantom 

mZ et Cilicum populos Syriamque perustam." 

~i;^odum erit de mensium '^f^f'^^^y^Z'tTu'TT. 
' , . i.' «o nnnfprrA auae tradidit Cassms uio »*, u uo 
ratomm ^f ^J^^^ .^-^J^"^^^^ aTDomitiauo 60, 5 «pl T-.*- et 
Caesare 57, l^ ^« ^"'*"*' , '" .„ ^^ Germanico Claud. c IL 
Suetonina in vita Dom. c. 13. 1, ac ue uerm» ^ 



*"<»!-, Jf 



— - T-iii' rri SBa 



1* ir r 



— 82 — 

Quod si argumentum versuum eorum, in quos modo in- 
quisivi, verum detectum est, exstante „nunc" particula sine 
maiore opera perspicitur inter laudem Germanici Astronomicis 
insertam et foedus cum Parthis ictum haud ita multos dies in- 
terfuisse. Oportet igitur nos sic colligere, ut quartum car- 
minis librum incohatum circa initium anni 772 esse 
dicamus. Confectum autem esse verisimile videtur eum prius 
quam Germanicus in Aegyptum antiquitatum noscendarum causa 
abiit. Neque enim mea quidem sententia iam insidias Tiberio 
eiusque matre auctoribus per Pisonem Plancinamque Germanico 
paratas cognoverat eo tempore, quo 'tn principis laudem — 
quod omnibus fere probasse me confido — apotelesmata Scor- 
pii sive Sagittarii carmini interposuit. (Cfr. p. 36. 89.) 

Hoc invento si quidem librum I sub finem anni 770 — 
fortasse et ipsum in itinere, Germanico tum in Illyrico morante 
— compositum esse recte demonstravi, simplici ratione eo per- 
venimus, ut libros II et III anno 771 literis consignatos esse 
ponamus. — Qua ipsa de causa nullam vides culpam nos com- 
misisse, quod quae esset illorum aetas perscrutaturi et ad ora- 
culum Clarii ApoIIinis et ad Rhodum insulam quasi confu- 

gimus. 

Quamquam quid loquor? In quo versu cardinem argumen- 
tationis nostrae versari dixi, nonne is et a Molinio ac Scaligero 
prorsus mutatus et a Bentleio atque ipso Jacobo, qui perver- 
sissimas res vel tueri artificio soleat, tanquam subditicius e 
carmine eiectus est? Cur hoc religioni non habeo? Metusne 
est nullus, ne non vigilanti mente vera viderim, sed inter lucu- 
brandum somniaverim? 

Quod quotienscunque ipse ex me quaerebam, nulla ratione f ^ 
sententiam meam abicere cogebar. Non enim ulla ex parte ver- \ >, 
sus ille in suspicionem falsae fidei venit. In omnibus codicibus 
integerrimus traditur. Non est, quod miremur poetam, dum de 
terrarum patrociniis agit, repente ad hominem laudandum defle- 
xisse: hoc nimirum non secus Manilium decet atque quod Li- 
brae partum praeter ceteros felicem esse praedicat; huc abri- 
pitur maximo Caesaris amore. Neque „que" particula tertio 



\^ 




/ 



s 






\ 



_ 83 — 

• »i„«i= vPTbo snffixa cmqnam generis dicendi 
demnm ennnciationis '«^o «"'^ \ ^^^ ^t in libro V 

Maniliani gnaro snspecta esse P«*«'*' ^;"^'!";" . ^„™o„ito 
diligenti.sime. nt Jacobns praef. p. XVI ^"d.ea* «=0^50^ 

:q„e" scriptnm est pro „etiam", -1^^*/^ 15^72^- 
lcho Ben lei cni obstitit iUe in progr. Lnb^p. ^^^^tZT 
V, m: Qna qnondam sonitmnque ferens Oeagr.uB Orphens 

^„« onnil alios „nec" pro „ne — qmdem 
eadem rat.one, ^l'!^ J^^^.^^^^^^^epetiio haeres? Tali sim- 

plicitate poeta saepe i.ncr ^^^ ^^^ 

OM- nrdinibus — ordine; I, 28S. ^w- "» 'P"" ' ' 
f.7: anrls IV 890. 892: gnbernat - gnbernet ahasqne aha 
d genn?- Deniqne pertnrbatnrne illo versn sentent.arnm 

conJordTa? Immo dno terrarnm orbes eo servato egregie -ter 

concoraiai iium „„it„s aini eum ut Ma- 

se opponnntnr. Qnid ergo - ne multus sim 

nilio indicnum ad inferos nt mittamns nobis suadet? Uihil 
mlio indignum ^^^^.^^^ ^^^^^^ gj 

prorsns m conspectum nobis ven t^ 1 

vel maximam esse illins versus vim divinassent, op 

vei luaAim» _;„„„„» fnissp ut eum integrnm in 

omni .ope atqne opera — /^J^ H, ,^,tqne omnia, 

Astronomicon volnmme servaren^^ lam _ ^^^^ 

«««n nro-pnte sanae mentis luaicio inae eiuuiu 

quae "f ";^ "'•^"^ V, naiitts aut imprudentior ant 

Jacobi impetum (prael. p. v;, 4 «vlvestro (scilicet: 

i„valMiorest,facinime — 

"" "'" Qla^enHlcaesarqne mens nnnc condidit orbem" 
Refero enim ad Ottonem III, qnamquam me ignome (!) pro- 
^/or an r snb Libra natus sit". Quam causam addens ed tor 
Tas ro olon hastam in se ipsnm conineat nobisque os en- 
dt de se ipso valereverba, quibus librariornm menda a cr «u 
dit ae se ip=" *„„„„rihns non ab interpolatoribus 

defendit: «Nostris etiam temponbus non a v 

umlta et fiunt et scribnntnr absurda" Praef p. JtVli, 

lam in modum Jacobi alncinari si per 1«^;^^"^^/^;; 
. ,. . cr.np+,ita aliunde Germanici et Manilu necessi 

::iMw<, ort.«.i. .i.= "".«i« "i" »"■";" •'""• 



V 



■itoMMI 



— 84 — 

nomicon libris et quarto quintoque perscriptas et secundo inde 
a versu 466 usque ad 642 perstrictas ostendere poteram. In- 
primis cerneres Cn. Pisonem, quem Piscium tutela usum fuisse 
e quadam nominum similitudine animo fingerem. Quod enim 
de partubus huius sideris affiniumve poeta edidit: 

II, 637: At quibus in lucem Pisces venientibus adsunt, 
His non una manet semper sententia cordi, 
Commutant animos, interdum et foedera rumpunt 
Ac repetunt, tectaeque lues sub fronte vagantur. 

V, 647: Engonasin — dextra per extremoB attoUit lumina Pisces : 
Hinc fuga nascentum: dolus insidiaeque creantur 
Grassatorque venit mediam metuendus in urbem, 
In praerupta dabit studium, vendetque periclo 
Ingenium . . ." 

haec omnia mehercle perbene congruunt cum iis verbis, quae 

in vitam infestissimi illius perniciosissimique Germanico homi- 

nis narrandam Tacitus consumpsit, quae tamen apponere huic 

quidem loco longum est. Ipse confer quaeso Ann. I, 75; 11, 

43. 57; III, 13. 14. 16. Neque ab illo Tiberii satellite abesset 

Plancina uxor, quae principis matri ad privignum e medio 

tollendum operam dicavit. Hanc enim et ipsam ortam fuisse 

Piscibus coniceres, quia inde a lY, 573 insigniter ad eam con- 

veniunt Manilii verba: 

„Ne velit in primos animus procedere Pisces: 
Garrulitas odiosa datur linguaeque venenum 
Terba maligna novas mutantis semper ad auris, 
Crimina per populum populi ferre ore bilingui. 
NuUa fides inerit natis, sed summa libido. 
Ardentem medios animum libet ire per ignes 
Nec solus fuerit geminus sub Piscibus ortus: 
Frater erit dulcisque soror materve duorum." 

Quod ita esse cognosces ex Ann. II, 43. 55. 75; III, 9. 15. 17; 
VI, 26. — Yerum tamen procul sit a me crimen temeritatis 
sive commenti! praesertim quod inde nostrae quaestioni iam 
ne minima quidem utilitas evenit. 

Subeo igitur extemplo ultimum sententiarum mearum peri- 
culum. Si profecto accidere, quaecunque accidisse proposui, 
carmine, cum Germanicus moriebatur, nondum ad finem per- 



> 



i 



f 



< 



_ 85 — 

dacto sao fortasse iare li, qaibas illa persnadeam, postulant- 
at Maailiam de exitio qaoqae amici aliqnid qnamvis furtim in- 
sernisse ostendam. Ne.que equidem deesse video eam querel- 
lam, quam ad tristissimam illam rem referendam esse existimem- 
Exclamantem enim andio poetam, quae exstant in l.bro 
inde a versu 596: 

Qoid loqnar eversas nrbes et prodita templa 
Et varias pacis clades et mixta venena 
Insidiasque fori caedesqne in moenibuB ipsis 
Et snb amicitiae grassantem nomme turbam ? 

Pacis sane cladem civitas Romana accepit»), cum in Ur- 
bem allatum est Germanicum in Syria lento morbo esse ab- 
reptum; nemo e gente Julia memoriae proditns es cum de 
n^orte dolor luctusque omniam bonornm maior fuent. Desxde 
rabant enim, in qno nno, saeviente magis magisqne Tibeno, 
gpem salutis collocassent. Mox ad gemitus access.t ira rumo- 
ribns pervulgatis de fraude principis et de Pison.s mmisteno: 

hnnc a Livia Augusta eiusque ^^^ /"/.— ^^~t 
ductum, ut Germanici decreta rescinderet eique quam plunmum 
stomachnm moveret, atque progressum nA tantam a"daciam ut 
adiuvante uxore Caesarem in extremas terras remotum et bene- 
ficiis devotionibusque impugnaret et aegrum immodic.s verborum 

T,-i 4.:u„,. offir.nrpt wi Nec defuit fama de veneno. 
et rerum accrbitatibus atbceret; )■ r*eL uciu 

Deniqne Pisonem et Plancinam alacri animo Romam rever- 

sos atque Martinam, quae iUo t-P°-;-/y'^i:/;;f^^J,i^ 
pissimae fama florebat, grassantem haud dub.e") sub am.c ti«, 
nomine turbam, totiens tamque vehemeuter insimulavere ut Ti- 
berius in iudicium capitis arcessere cogeretnr. Tum lustnixere 
accasationem proximi Germanici amici, quorum in numero Ma- 

nilium fuisse probavi, atque effecere, ut omnes quamvxs princpe 

invito causa caderenti^). 

Atque has ad res relata esse volo verba, quae antea ex 

Astronomicis attuli. Quidni euim caute significasse putandns 

9) Tac. Ann. ni, 4. «o) Suet. Cal. c. 8. ") Snet. Calig. 3 extr. 
»S) Ann. III, 13. 14. 



\ 



— 86 - 

est Manilius, quem ad modum Tiberius tum occultus ac fingen- 
dis virtutibus subdolus*^) adversarios interimere consuesset? 

Contra haec alius dixerit nos nobiscum ipsos pugnare, cum 
illic anno 771 hic multo post librum II compositum esse sta- 
tuamus. Ea sententiarum discordia celerius opinione tollitur. 
Est enim, ut opinor, statuendum eam libri II partem, in qua 
querellam de morte Germanici invenisse mihi videor, tnm de- 
mum esse insertam, cum turpissimae illae insidiae vitae illius 
intentae in ore omnium fuere. Ac primum quidem tentantibus 
nobis singula libri II membra, excepto prooemio, tam arida 
tamque ieiuna plerumque sentiuntur, ut paene sordeant- XJnum 
vero, quod constat versibus 581—607, quandam suppeditat no- 
bis voluptatem ac depellit taedium e ceteris natum. Ex im- 
proviso enim profluunt, ubi de sideribus inter se inimicis agitur : 

„Idcirco niliil ex semet natura creavit 
Pectore amicitiae maius nec rarius usquam"; 

in partes vocantur Orestes et Pylades aliique, qui familiaritate 
ac necessitudine clarissimi omnium sunt; conqueritur poeta: 

„Perqiie tot aetatea hominum, tot tempora et annoa 
Tot bella et varios etiam sub pace labores 
Quum fortuna fidem quaerat, vix invenit usquam. 
At quanta est scelerum moles per saecula cuncta 
Quamque onus invidiae non excusabile terris 
Yenales ad fata patree . . ." 

Talia parum concinunt cum tenuissima oratione, quae in 
superioribus atque haud ita multo post sequentibus versibus 
conspicua est, atque in primo libro aeternam pacem celebrari 
iamque in secundo eandem totum per mundum sublatam de- 
plorari admiramur. Quin rhetorum praecepta, ut puto, negle- 
guntur, has sententias si quis conectit: „NoIi admirari, si tot 
modis totiens inimica creantur" et „Idcirco nihil est maius 
amicitia vel rarius^*. Bene autem ad priorem sententiam ac- 
commodatur versus 608, qui est: 

„Si tamen et cognata cupis dignoscere si^a". 

13) Tac. Ann. VI, 51. Ofr. Astr. II, 635. p. 88 h. d. 



V 



f 



i 



_ 87 — 

Adde qaod eiecta de sublata fide lamentatione minus turbatnr 

,. X- „„«„ onnt Hp mnfieurationibus et hostilmm 

aeqnalitas partium, quae sunt de contigurau 

et amicorum signorum (II. 520-607; II, 608-643) Et facile 
tibi persnadebis iam confectis ceteris libri II partibus nginU 
septem illos versus, qui sunt de amicitia ac fide a poete es^e 
adscriptos. - Deinde hoc factum esse anno 773 nt dicamns, 
suadent ii versus, qui v. 599 sequuntur: 

„In populo scelns est et abundant cnncta furoris 
Et fas atque nefas mixtum, legesque per ipsas 
Saevit nequities, poenas iam noxia vincit. 
SoiUcet in multis quoniam discordia Bignia 
Corpora nascuntur, pax est sublata pcr orbem 
Et fidei rarum foedus paucisqne tributum. 
Utque Bibi caelum, sic telluB disaidet ipsa ^^ 
Atque hominum gentes inimica sorte ternntur . 

Illo enim, ut hoc ad priora adiciam, anno Lepida quaedam ye^ 
neficii accusata esf, ac saeviebat profecto leges per ipsas ne- 
qnities, cuius rei testis locnpletissimus Tacitns est^ Jon m 
invidiola de vetnstissimis mortalinm, qm omma sme legibus 
gessissent, memoria rcdintegrata: „Multitudo, inqn.t"), pcncli- 
Ltium gliscebat, cum omnis domus delatorum interpre ationi- 
1 subv^erteretur. utque antehac flagitiis ita tnnc (scU^ anno 
773) legibus laborabatur. Tum delatores altius penetra- 
bant, pracmio inducti, urbemque et Italiam et, quod nsquam 
civinm, corripuerant: multornmque ezcisi status et terror omm- 

bns intentabatur." . . 

Porro quid melius illustrat illnd: „poenas lam noxia vui- 
cit", quam lex Papia Poppaea, quam ab Augusto inc.tandis 
caelibum poenis ct augendo aerario sancitam esse .dem Bcr.ptor 
ad annum 773 enarrat? Unde graviora sane detr.menta consti- 
tutis cnstodibns civitati tum illata sunt, quam «ommoda aerario 
publico. Accedit, quod tum delationes dc laesa maicstote lae^ 
sisque religionibus in consnetudinem venere. Item rebus a. 773 
gestis probatur, quod postremum ManiliuB posmt: 

1«) Tac. Ann. m, 86; cfr. ibid. I, 73. 



— 88 — 



^ 89 — 



„Pax est sublata per orbem 
Et fidei rarum foedus paucisque tributum . . . 
Atque hominum gentes inimica sorte fenmtur". 

Rata enim^s) haec fecere Maroboduus et Catualda in Germania, 
Rhescuporis in Thracia, Yonones apud Parthos Tacfarinas in 
Africa, et si qui alii tum malev sibi fidem promissam servavere. 

Quae cum ita sint, satis certum videtur Manilium etiam de 
morte Germanici a. U. 773, quidquid tum sub oculis suspiciosi 
principis poterat, Astronomicis inseruisse. 

Sed haec quidem hactenus de Germanici et Manilii socie- 
tate, quam fuisse dum probavimus, nobis contigit, ut, quae esset 
Astronomicon aetas, accuratius quam ante cognosceremus. 

Restat, ut ob eam ipsam necessitudinem, quae Maniiio cum 
Germanico intercessisse videtur, aegre me ferre confitear, quod 
supra identidem totum carmen ab illo ad Tiberium missum esse 
dixi, atque primum tantum eius operis librum eodem fere tempore, 
quo huic principi filius iunoxio nec suspicioso animo Aratea 
dedicavit, eidem destinatum esse statuam. Nam quisquis Ger- 
manici amore flagravit, Pisone huic duci loco custodis ad spes 
coercendas adiuncto iam Tiberio studere non potuit. Quid? 
quod Manilius ipse huic iudicio non repugnat» lam in secundo 
Astronomicon^^) principem ita carpit, ut de Scorpii effectibus 
haec in medium proferat (II, 633 — 636): 

„Scorpius et Gancer fraterna in nomina ducunt 
Ex semet genitos; nec non et Piscibus orti 
Concordant illis. Saepe est et subdolus actus: 
Scorpius aspergit noxas sub nomine amici", 

deinde in tertio eundem plane neglegit, cum absente Romae 
principe ad omnes astrologiae studiosos cogitationes dirigat 
his versibus III, 36. 37: 



15) Tac. Ann. 11, 63; III, 20. ^^) Interdum etiam suspicor quae- 
cunque in hoc libro Tiberio in malam partem accipienda fuere, ea a 
Manilio post mortem Germanici interposita esse. — Certe hic liber 
prae ceteris dignus mihi videtur, qui quem ad modum compoeitus sit, 
seorsum quaeratur. 



"* '^ 



W 



/ 



ii 



i 



„Huc ades, o quicTinqne meia advertere coeptie 
Aurem oculosque potes, veras et percipe voces , 
tnm in qnarto, ubi de Scorpii apotelesmate panca disserit, eas 
tantnm res landat, qnae a Tiberio auimo *l-"da^ jj";;^^^ 
fecto gestae fuere; deniqne in qninto, msi forte Arcturum mihi 
nimislubricum (p. 35) retinuisti. nihil prorsns glonae aut .gno- 
miniae ei paratnr. Itaque Mauilius non secns atque alu Tibe- 
riauae aetatis scriptores probat tacituruitatem tum aummam 
hominis honcsti fnisse virtutem. 



Qnibus ncscio an aliquotiens latius acquo expositis licet 
sane finem facere dispntandi ita, nt quaecunque quaestione no- 
Btra assecuti sumus, ea iu angustnm cogamus. 

Primum igitur demonstravimus nullum toto Astronom.con 
corpore exstare versum, qui Angustum scribeute poeta inter 
vivos versari iudicio sit; - deinde probavimns carminis primum 
qnidem librnm Tiberio iam principi fuisse destinatum; - tum 
arcessitis ad auxilinm Ovidio et Germanlco statnimus posterins 
qnam illnm Fastos, simn) antem cum hoc poeta Manihum si- 
dera cecinisse; - hinc coniectura mera eo duct, sumus, nt eum, 
qnem Manilium vocare consnevimns, inter socios Germau 
Lse suspicaremur; - deuique -^iis quoqne xn Astronom.c^ 
vestigia poetae iUo duce Orientem peragrautis, ut opinor, sat 
certa propeque manifesta (p. 81) deprehendimus. 

Qnae cnncta si quidem per se stant neque summas qnidem 
per partes inde vacillare videntur, qnod in Libra tamquam 
Germanici genetrice vertnntur, sufficiente profecto argumento- 
rnm copia de Astronomicon aetate sic iudicare per leges ratio- 
nis licet, ut censeamus compositum esse librum 

I sive Romae sive in Illyria a. U. c. 770 fortasse ex- 

eunte, 
II maiore ex parte (p. 88) et 

III per a. 771 in Asia, 

IV circa initium anni 772 ibidem, 

V non ante annum 775 sive haud ita multo post. 



— 90 — 

^ Confecta autem vel potius (Jac. praef. p. XYII) imperfecta 
relicta quando Astronomica essent, nobis non contigit, ut cer- 
tis indiciis demonstraremus. Nam etiamnunc anquirimus eum, 
quem primum Tiberianae aetatis tota Astronomica non modo' 
cognovisse verum etiam in suis operibus respexisse arguamus. 
Neque ante quam ille prosperiore acie deprehendatur, quaestio, 
quae est de illius carminis aetate, nullo pacto absoluta existi- 
manda est. 

Itaque nos et ipsi opus alacri animo susceptum quadam 
parte imperfectum relinquimus. Scilicet non omnia possumus 
omnes; verum tamen, ut spero, aliquando ratio omnia vincet; 
nam horum studiorum socius socium, opera operam, dies deni- 
que diem docebit, et quidquid in dissertatione nostra adhuc desi- 
deratur, afferre in medium studebit. 

Utinam sit magnum operae laborisque pretium, reiectis Sca- 
ligeri Bentlei Merkelii aliorum sententiis id, quod ante hos 
LXV annos Lachmannus, vir clarissimus, acerrimis oculis iu- 
dicioque subtilissimo adiutus iam luculenter perspexerat per- 
spectumque audacter publici iuris fecerat, oblivione obrutum e 
pulvere deprompsisse, clariore, si placet, luce illustrasse, novis 
adminiculis ab interitu defendissel Utiuam denique aliquid 
commodi ex his quaestionibus redeat ad criticam literarum 
Romanarum historiaml 



I 



> 



> 




X ,- 






f 



Vita. 



Gustavus Bertholdus Freier natus sum Coritteni in 
pago Neomarchico apud Sternbergos sito a. h. s. LIV, d. X m. 
Nov., patre Guilelmo matre Augusta e gente XJlrica, quam 
praematura mihi morte ademptam esse doleo. Parentes me 
puerum fide imbuerunt evangelica. Prima literarum elementa 
et a patre, qui etiamnunc in patria ludi magistri munere 
fungitur, et a duobus ministerii divini antistitibus didici, deinde 
Berolini inter alumnos gymnasii Joachimici anno LXIX ex- 
eunte receptus celeberrimam illam scholam frequentavi per no- 
vies VI menses. Quibus peractis morbo periculoso depulso 
maturitatis testimonium adeptus in universitatem rridericam 
Guilelmam transii, cuius inter cives, nomen apud amplissimum 
philosophorum ordinem professus, quatuor per annos versatus 
sum. Id tempus rebus philologicis ac philosophicis impendens 
me applicavi ad Curtium Droysenum Huebnerum Kiepertum 
A. Kirchhoffium Mommsenum Muellenhoffium Paulsenum Stein- 
thalium Vahlenum Wattenbachium Wilamovicium Zellerum alios, 
quibus ex praeceptoribus spectatissimis Huebnerus domi quo- 
que in societate philologica arte sua me instruxit, Kirchhoffius 
Vahlenusque duos per annos seminarii regii philologici soda- 
lem ordinarium me esse permisere. His quos modo dixi tribus 
viris de me meritissimis gratiam semper habebo quam maxi- 
mam ac ne ceterorum quidem, quorum doctrina eruditus sum, 
unquam memoria in gratissimo meo animo interibit. Academia 
a. LXXVIII relicta cum in privatis studiis me continuissem, 
nuperrime rigorosum pro facultate docendi examen sustinui 
iamque in eo est, ut aptum me esse ad munera in scholis pu- 
blicis suscipienda probem. 



•^•■•^MMiMM 



'wm 



Berolini typis cxprcssit TIi. Haberlandt-.